라틴어 문장 검색

Aliquid cotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem auxilii compara, nec minus adversus ceteras pestes;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 4:5)
Illae pestes non minus graves sunt, famem dico et sitim et praecordiorum subpurationes et febrem viscera ipsa torrentem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 6:4)
Sine cupiditatibus vos genui, sine timoribus, sine superstitione, sine perfidia ceterisque pestibus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 15:7)
In Lycia regio notissima est, Hephaestion incolae vocant, foratum pluribus locis solum, quod sine ullo nascentium damno ignis innoxius circumit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 3:1)
Bonum sincerum esse debet et ab omni parte innoxium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 36:3)
si servatus est in rebus agendis ordo, modus, decor, innoxia voluntas ac benigna, intenta rationi nec umquam ab illa recedens, amabilis simul mirabilisque.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 3:6)
Ne ipsa quidem universae philosophiae vis, licet totas in hoc vires suas advocet, duram iam et veterem animis extrahet pestem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 24:3)
Sic quoque temptat resurgere et contra prava nititur, nancta vero praesidium et adiuta praeceptis evalescit, si tamen illam diutina pestis non infecit nec enecuit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 31:4)
Innumerabilia praeterea febrium genera, aliarum impetu saevientium, aliarum tenui peste repentium, aliarum eum horrore et multa membrorum quassatione venientium ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 17:3)
Nos alia maior naufragos pestis vocat, est humilis, unda, scrupeis mendax vadis, ubi saxa rapidis clausa verticibus tegit fallax Caphereus;
(세네카, 아가멤논 10:62)
Si quis autem est, iudices, qui desideret ut praetoris referam crudelitatem, quot praeter hunc iugulauerit, quot innoxios damnauerit, quot carcere incluserit, huic ego me satisfacturum esse non polliceor:
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 5:2)
" Tum ille promisit et medicamentum innoxium bibendum illi dedit ;
(세네카, 행복론, Liber III 106:6)
Hanc aliquis agere vitam sustinet, cum liceat innoxium aliis, ob hoc securum, salutare potentiae ius laetis omnibus tractare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 116:3)
Si avaritia dimisit, vehementissima generis humani pestis, moram tibi ambitio non faciet;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 92:4)
Haec non ideo refero, ut laudes eius exsequar, quas circumscribere est tam parce transcurrere, sed ut intellegas magni animi esse feminam, quam non ambitio, non avaritia, comites omnis potentiae et pestes, vicerunt, non metus mortis iam exarmata nave naufragium suum spectantem deterruit, quo minus exanimi viro haerens non quaereret, quemadmodum inde exiret, sed quemadmodum efferret.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 138:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION