라틴어 문장 검색

nam suadere principi quod oporteat multi laboris, adsentatio erga quemcumque principem sine adfectu peragitur.'
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장13)
sermo erga patrem imperatoremque reverens, de se moderatus;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 17장2)
at illis vix decimae super portiones erant, isdem erga aliena sumptibus quibus sua prodegerant, cum rapacissimo cuique ac perditissimo non agri aut faenus sed sola instrumenta vitiorum manerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장5)
Celsus constanter servatae erga Galbam fidei crimen confessus, exemplum ultro imputavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 71장5)
'neque ut adfectus vestros in amorem mei accenderem, commilitones, neque ut animum ad virtutem cohortarer (utraque enim egregie supersunt), sed veni postulaturus a vobis temperamentum vestrae fortitudinis et erga me modum caritatis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장2)
nimia pietas vestra acrius quam considerate excitavit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 83장4)
Titus Vespasianus, e Iudaea incolumi adhuc Galba missus a patre, causam profectionis officium erga principem et maturam petendis honoribus iuventam ferebat, sed vulgus fingendi avidum disperserat accitum in adoptionem.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 1장2)
et proximo civili bello turbatis aliis inconcussa ibi pax, dein fides erga Galbam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 6장6)
addiderat gloriam Nero eligendo ut potissimos, unde longa illis erga Neronem fides et erecta in Othonem studia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 11장4)
libellos epistulasque studio erga se aut in Vitellium contumeliis insignis abolet;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장3)
mox Salvium Cocceianum, fratris filium, prima iuventa, trepidum et maerentem ultro solatus est, laudando pietatem eius, castigando formidinem:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장5)
additae erga Germanicum exercitum laudes gratesque et missa legatio quae gaudio fungeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 55장6)
Salvius Titianus Othonis frater nullum discrimen adiit, pietate et ignavia excusatus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 60장6)
Postero die Vitellius senatus legatione, quam ibi op- periri iusserat, audita transgressus in castra ultro pietatem militum conlaudavit, frementibus auxiliis tantum impunitatis atque adrogantiae legionariis accessisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 69장1)
simul odiorum invidiaeque erga Fabium Valentem admonebatur ut impar apud Vitellium gratiam virisque apud novum principem pararet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION