라틴어 문장 검색

ingenuus quisquam alterius dat munera servo, ut promissa suae verba ferat dominae?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 232)
sed tu, flos sacerdotum gemma pontificum, scientia fortis fortior conscientia, minas undasque mundialium sperne nimborum, quia frequenter ipse docuisti, quod ad promissa convivia patriarcharum vel ad nectar caelestium poculorum per amaritudinum terrenarum calices perveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Graeco salutem. 2:2)
quia secundum promissa caelestia, quae spoponderunt filios dei de nationibus congregandos, si nos reos venia soletur, dum vos beatos gloria manet, etsi per actionum differentiam, non tamen per locorum distantiam dividemur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Principio salutem. 2:2)
nec minus egressae thalamo Scyreides ibant ostentare choros promissaque sacra verendis hospitibus, nitet ante alias regina comesque Pelides:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:67)
"sed revocant fasti maiorque curulis nec promissa semel."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici50)
nec plura morati consurgunt, dictis impensius aggerat omne promissum Inachius pater, auxilioque futurum et patriis spondet reduces inducere regnis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권65)
"haec regi promissa, Cydon, haec, Lampe, dabamus?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권242)
"inde fugam Minyae, sociosque appellat Iason efferus, o utinam iam tunc mea litora rectis praetervectus aquis, cui non sua pignora cordi, non promissa fides;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권173)
ea viso corpore virtus promissa, ac primum terra discumque manumque asperat, excusso mox circum pulvere versat, quod latus in digitos, mediae quod certius ulnae conveniat, non artis egens:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권259)
"vade, diu populis promissa voluptas Elysiis, certe non perpessure Creontis imperia aut vetito nudus iaciture supulcro."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권369)
Pentheia qualis mater ad insani scandebat culmina montis, promissum saevo caput adlatura Lyaeo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권161)
Domesticos deos, quos Lares dicitis, domestica potestate tractatis pignerando, venditando, demutando aliquando in caccabulum de Saturno, aliquando in trullam de Minerva, ut quisque contritus atque contusus est, dum diu colitur, ut quisque dominus sanctiorem expertus est domesticam necessitatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 13장 4:1)
qui promissum maturantes aduentum, tantum pauentibus fiduciae contulerunt, ut accessisse maximus crederetur exercitus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX.4)
Pulchra sunt quidem uerba et promissa, quae adfertis;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:8)
At ubi ipse etiam inter alios delectatus uita mundissima sima sanctorum, et promissis eorum suauissimis, quae uera esse miraculorum quoque multorum ostensione firmauerant, credens baptizatus est, coepere plures cotidie ad audiendum uerbum confluere, ac, relicto gentilitatis ritu, unitati se sanctae Christi ecclesiae credendo sociare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI. 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION