라틴어 문장 검색

accipiat te Gallia vel potius nutricula causidicorum Africa, si placuit mercedem ponere linguae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII69)
occidit miseros crambe repetita magistros, quis color et quod sit causae genus atque ubi summa quaestio, quae veniant diversa e parte sagittae, nosse volunt omnes, mercedem solvere nemo
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII73)
"mercedem appellas?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII74)
quippe haec merces lautissima.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII82)
Rara tamen merces quae cognitione tribuni non egeat.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII110)
Arpinas alius Volscorum in monte solebat poscere mercedes alieno lassus aratro, nodosam post haec frangebat vertice vitem, si lentus pigra muniret castra dolabra;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII98)
merces haec sanguinis atque laboris nullis visa umquam meritis minor, aut ingratae curta fides patriae;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV56)
hic tamen ancipiti figens vestigia planta victum illa mercede parat, brumamque famemque illa reste cavet:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV94)
Ille sacra et caerimonias omnemque cultum deorum inmortalium docuit, ille pontifices, augures, Salios ceteraque sacerdotia, annumque in duodecim menses, fastos dies nefastosque discripsit,ille ancilia atque Palladium, secreta quaedam imperii pignora, Ianumque geminum, fidem pacis ac belli, in primis focum Vestae virginibus colendum dedit, ut ad simulacrum caelestium siderum custos imperii flamma vigilaret:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 28:1)
Sed haec ipsa in perniciem redibant, et misera res publica in exitium sui merces erat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, DE LEGIBUS GRACCHANIS 5:1)
Additum est pignus coniurationis sanguis humanus, quem circumlatum pateris bibere:
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 4:1)
Nam Asinae cognomentum Corneliis datum est, quoniam princeps Corneliae gentis empto fundo seu filia data marito, cum sponsores ab eo sollemniter poscerentur, asinam cum pecuniae onere produxit in forum, quasi pro sponsoribus praesens pignus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 29:3)
Hoc mense mercedes exolvebant magistris quas conpletus annus deberi fecit, comitia auspicabantur, vectigalia locabant, et servis coenas adponebant matronae, ut domini Saturnalibus:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 7:1)
Tanta autem fuit gratia et gloria, ut mercedem diurnam de publico mille denarios sine gregalibus solus acceperit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 13:2)
Nonne hi, si ut haec referant invitentur, mercedem sibi laboris aestimant persolutam, remunerationem putantes inter volentes narrare quae fecerint?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION