라틴어 문장 검색

Post haec cum Domino Deo placuerit, et superbia seu minae de regno Babyloniae cessaverint, et terra siluerit, cuncta restaurabimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 123:6)
Accepta itaque tam egregii et catholici exercitus legatione et petitione, rex Graecorum benigne omnia quae rogabant concessit, hac scilicet interposita conditione, ne tanta adunatio [0606B] aliqua violentia ea loca, quae sui juris essent, vastaret, seu facta temere seditione conturbaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 4:2)
Videns autem imperator constantiam episcopi, omnibus modis redit cum eo in corcordiam, et ejus petitioni acquiescens, iterato concessit peregrinis vendendi et emendi licentiam, firmato utrinque foedere pacis conservandae.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 10:12)
aliae hilari vultu et decora facie oculis eorum placentes, in barbaras nationes, ut diximus, transmissae sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:12)
et toto autumni et hiemis tempore universos secum habitare et refocillare concessit in omni affluentia et largitate rerum necessariarum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 48:6)
Post haec concordia, placato duce et suis, in tantum processit, ut non solum dux Christianis peregrinis per pontem pacifice transitum concederet, licentiam emendi necessaria non negaret;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 72:1)
Quidam autem aestimantes tam crudele martyrium evadere, divisi a multitudine quoddam in pratum concedentes, feno latere et abscondi quaerebant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 76:6)
Attamen consilio suorum victus, concessit magnificis illius intercessoribus:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:6)
Sed minime opportunitas hoc tempore, aut ulla vindicta sanguinis confratrum Christianorum concessa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:5)
Concesserunt universi hoc Ammiraldi consilium:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 56:8)
Quoniam si imperatoris volueris refutare pecuniam, et tam grandis talenti dimidium a me suscipere, me pristinae libertati restituere, a manicis his absolvere in omni, qua placuerit, conditione, in Deo meo jurans, tibi inseparabilis dilectionis et fidelitatis vinculo astringar, imo universi principes Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:9)
Placent satis universa, quae de ore tuo audivi, si dicta factis inviolabilis fidei compleveris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:3)
Dehinc post aliquot dies consilio habito, placuerunt universa quae Donimanus a Boemundo audierat et suis retulerat, et idcirco illius petitionem et consilium non ultra debere refutari, sed fieri omnibus bonum et utile visum est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:7)
et solummodo centum millia byzantiorum persolvi et recipi concessa sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:11)
Hoc itaque firmato et concesso, Donimanus imperatori legationem direxit ad contradicendum auri talentum, quod obtulerat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION