라틴어 문장 검색

Visne, inquam, restituere id nobis quod debitum tam benigne ac tam libenter fateris, nostrumque hoc otium, quo perfrui raro admodum licet, eo ducere ut his quibus tunc tu interfueris nunc nos interesse videamur?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 11:1)
Sed Praetextatus, ut erat in omnes aeque placidus ac mitis, ut admitterentur missis obviis imperavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 2:3)
Nos vero, ut et honorem sacris feriis haberemus et vitaremus tamen torporem feriandi atque otium in negotium utile verteremus, convenimus diem totum doctis fabulis velut ex symbola conferendis daturi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 7:1)
nam is divus extinguet perduelles vestros qui vestros campos pascunt placide.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 28:6)
Ioculari deinde super coena exorta quaestione, quodnam esset molestum otium, aliud alio opinante ille:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 6:4)
Dulcis et alta quies placidaeque simillima morti.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 12:4)
Tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus, tamquam non idem sit qui locutus sit paulo ante sine ullo mundi totius obsequio.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 38:3)
Placidam per membra quietem Inrigat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 44:1)
at latis otia fundis, Speluncae vivique lacus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 4:7)
Tum venti posuere, premit placida aequora pontus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 26:3)
Namque in praeparatu rei rusticae per tempestates pluvias, quoniam ex necessitate otium est, maturari potest:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 12:2)
Modo vel vir omnium disertissimus Eusebius vel quicunque volent alii ad exercitum consultationis accedant, nos postea liberiore otio congrediemur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 27:2)
In nebulis, Meduana, tuis marcere perosus Andus, iam placida Ligeris recreatur ab unda;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:26)
Melius tranquilla sine armis Otia solus ages, sicut coelestia semper Inconcussa suo volvuntur sidera lapsu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:25)
Otia solus agam?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 3:44)

SEARCH

MENU NAVIGATION