라틴어 문장 검색

cuius confestim sequax humilis turba consilii maioribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit, qua devotione placatus inspector pectorum deus fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti, ceteris imitationi, utrisque praesidio, denique illic deinceps non fuere vel damna calamitati vel ostenta formidini.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 6:1)
ad hanc placandam noster Hippolytus perrexerat, cum litteras meas prius obtulit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 8:2)
quocirca me quoque volente posside indultum, sed liberaliter (nec enim, ut suspicor, plus aliquid hoc genere solacii vel ipse quaesisti), quem litteris istis non commendatoriis minus quam refusoriis iam placatus insinuo;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Aprunculo salutem. 2:1)
redeamus ad causam, super cuius abundante blateratu, quia pareo, precor, ut errata confessum veniae clementis indultu placatus impertias, licet, quae laetitia tua sancta quaeque communio, copiosius hilarere, si meae culpae defensio potius tibi scripta feratur quam satisfactio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 10:2)
Ut placata fames epulis bis terque repostis, rex prior adloquitur paterisque hortatur Achivos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:41)
"nam superant tua vota modum placandaque multum invidia est."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권64)
hos inter motus pigram gemit una quietem Thessalia et geminis incusat fata querellis, quod senior Peleus nec adhuc maturus Achilles.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권180)
vittata genetrix placata iuvenca.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권4)
ite, dabit cursus mitis Cytherea secundos placabitque notos, fors et de puppe timenda transferet inque sua ducet super aequora concha.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, Capilli Flavi Earini 2)
ibi supplice dextra pro te Fata rogat, reges tibi tristis Averni placat, ut expletis humani finibus aevi paeantem terras dominum iuvenemque relinquas ipse senex!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam101)
aequaevo cedere fratri mirarique patrem miseraeque ignoscere matri, admonuit fortuna domus, tibine illa nefanda pocula letalesque manu componere sucos evaluit, qui voce potes praevertere morsus serpentum atque omnes vultu placare novercas?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii26)
"inde haec stata sacra quotannis sollemnes recolunt epulae, Phoebeaque placat templa novatus honos, has forte invisitis aras vos quae progenies?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권229)
"melius legatus adissem Sauromatas rabidos servatoremque cruentum Bebrycii nemoris, nec iussa incuso pigetve officii:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권136)
"o iam satis ulte cruentum exitium et multum placata minoribus umbra, quos miseranda fugis:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권272)
Finierat pugnas honor exsequialis inermes, necdum aberant coetus, cunctisque silentibus heros vina solo fundens cinerem placabat Adrastus Archemori:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권36)

SEARCH

MENU NAVIGATION