라틴어 문장 검색

Claudium virginis plebeiae stuprandae libido cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 467:2)
cohortes sibi quaeque centuriones legerunt, bini senatores singulis cohortibus praepositi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 770:1)
et perinde hoc valet, plebeiusne consul fiat, tamquam servum aut libertinum aliquis consulem futurum dicat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 30:3)
quin etiam, si dis placet, nefas aiunt esse consulem plebeium fieri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 32:1)
quid enim in re est aliud, si plebeiam patricius duxerit, si patriciam plebeius?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 52:2)
Maelium, cui tribunatus plebis magis optandus quam sperandus fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris sperasse libertatem se civium suorum emisse, ciboque obiciendo ratum victorem finitimorum omnium populum in servitutem perlici posse, ut senatorem concoquere civitas vix posset regem ferret, Romuli conditoris, ab dis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 168:2)
tum abici passim arma ac dedi hostes coepti, castrisque et his captis hostes praeter senatores omnes venum dati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 312:1)
experiundam rem denique in uno aut altero esse sitne aliqui plebeius ferendo magno honori, an portento simile miraculoque sit fortem ac strenuum virum aliquem exsistere ortum ex plebe.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 387:3)
solitudinem in civitate aegra experti consules sunt, cum in legationes non plus singulis senatoribus invenientes coacti sunt binos equites adicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 574:1)
tres erant et omnes acerrimi viri generosique iam, ut inter plebeios.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 603:1)
nunc iam octoiuges ad imperia obtinenda ire, et ne in turba quidem haerere plebeium quemquam qui, si nihil aliud, admoneat collegas liberos et cives eorum, non servos, militare, quos hieme saltem in domos ac tecta
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 18:2)
inter has iras plebis in patres cum tribuni plebi nunc illud tempus esse dicerent stabiliendae libertatis et ab Sergiis Verginiisque ad plebeios viros fortes ac strenuos transferendi summi honoris, non tamen ultra processum est quam ut unus ex plebe, usurpandi iuris causa, P. Licinius Calvus tribunus militum consulari potestate crearetur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 144:1)
ipsa plebes mirabatur se tantam rem obtinuisse, non is modo qui creatus erat, vir nullis ante honoribus usus, vetus tantum senator et aetate iam gravis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 147:1)
conando agendoque iam eo gradum fecisse plebeios unde, si porro adnitantur, pervenire ad summa et patribus aequari tam honore quam virtute possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 364:1)
nec esse quod quisquam satis putet si plebeiorum ratio comitiis consularibus habeatur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 388:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION