라틴어 문장 검색

Nam dependentibus palmitibus neque pluviae neque pruinae grandinesve tantum nocent quantum religatis et quasi tempestatibus oppositis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 20장 4:3)
Arboris autem perpetua cultura est, non solum diligenter eam disponere, sed etiam truncum circumfodere, et quicquid frondis enatum fuerit, alternis annis aut ferro amputare aut astringere, ne nimia umbra viti noceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 17:1)
Hi plurimum fructus afferunt, sed plurimum matri nocent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 33:2)
Cum deinde buculos comprehenderis, perducito ad stabulum, et ad stipites religato ita, ut exiguum laxamenti habeant, distentque inter se aliquanto spatio, ne in colluctatione alter alteri noceat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 4:2)
Solent autem vitulis nocere lumbrici, qui fere nascuntur cruditatibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 25장 1:1)
Tantum cura adhibebitur, ut et amplo et calido loco cum matre versetur, ne aut frigus adhuc infirmo noceat, aut mater in angustiis eum obterat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 12:3)
Solent etiam vermes atque lumbrici nocere intestinis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 9:3)
non quia magis hic sit utilis, (nam est melior mutilus aries) sed quia minime nocent intorta potius, quam surrecta et patula cornua.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 3:2)
ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno qui primo biduo quo natus est, cum matre claudatur, ut et ea partum suum foveat, et ille matrem agnoscere condiscat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 17:3)
Siquidem plurimum refert, ne pascentium capita sint adversa soli, qui plerumque nocet animalibus oriente praedicto sidere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 24:4)
Huic pecudi nocet aestus, sed magis frigus, et praecipue fetae, quia gelicidiosior heims conceptum vitiat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 5:3)
Fabae quoque et similium leguminum, cum vilitas permittit, facienda est potestas, et utique vere, dum adhuc lactent viridia pabula, quae suibus plerumque nocent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 9:1)
nam serum nocere pullis manifestum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 14:5)
Vitia quae gallinaceo generi nocere solent, eadem has aves infestant:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 16:3)
Sed custodiri debet, ut ovis subiciantur herbae urticarum, quo quasi remedio medicantur, ne noceri possit excusis anserculis, quos enecant urticae, si teneros pupugerint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION