라틴어 문장 검색

quae tanta nubes flamma Sicanias secat, quae Lemnos ardens, quae plaga igniferi poli vetans flagranti currere in zona diem?
(세네카, Hercules Oetaeus 20:27)
mille decurrant ferae pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax cervice tota pulset et quicquid fuit solum quoque ingens;
(세네카, Hercules Oetaeus 20:46)
quid tale Iuno genuit aetherium gerens sceptrum et Tonanti nupta?
(세네카, Hercules Oetaeus 22:33)
vocat ecce iam me genitor et pandit polos;
(세네카, Hercules Oetaeus 25:19)
Quid me tenentem regna siderei poli ' caeloque tandem redditum planctu iubes sentire fatum?
(세네카, Hercules Oetaeus 28:1)
manibus excutiam faces caeloque lucem, spectat hoc nostri sator Sol generis, et spectatur, et curru insidens per solita puri spatia decurrit poli?
(세네카, 메데아 1:7)
dedit illa graves improba poenas per tam longos ducta timores, cum duo montes, claustra profundi, hinc atque illinc subito impulsu velut aetherio gemerent sonitu, nubesque ipsas mare deprensum spargeret austris.
(세네카, 메데아 6:11)
dum terra caelum media libratum feret nitidusque certas mundus evolvet vices numerosque harenis derit et solem dies, noctem sequentur astra, dum siccas polus versabit Arctos, flumina in pontum cadent.
(세네카, 메데아 7:15)
Tu, fida nutrix, socia maeroris mei variique casus, misera consilia adiuva, est palla nobis, munus aetherium, domus decusque regni, pignus Aeetae datum a Sole generis, est et auro textili monile fulgens quodque gemmarum nitor distinguit aurum, quo solent cingi comae, haec nostra nati dona nubenti ferant, sed ante diris inlita ac tincta artibus, vocetur Hecate, sacra letifica appara:
(세네카, 메데아 10:8)
ausus aeternos agitare currus immemor metae iuvenis paternae quos polo sparsit furiosus ignes ipse recepit.
(세네카, 메데아 10:16)
sola Tonantem tenet aetherio' secura toro maxima Iuno, nec mortali captus forma deserit altam Iuppiter aulam, tu quoque, terris altera Iuno, soror Augusti coniunxque, graves vince dolores.
(세네카, 옥타비아 4:7)
Iungentur ante saeva sideribus freta et ignis undae, Tartaro tristi polus, lux alma tenebris, roscidae nocti dies, quam cum scelesti coniugis mente impia mens nostra, semper fratris extincti memor.
(세네카, 옥타비아 4:8)
tunc adest mundo dies supremus ille, qui premat genus impium caeli ruina, rursus ut stirpem novam generet renascens melior, ut quondam tulit iuvenis, tenente regna Saturno poli.
(세네카, 옥타비아 6:5)
Quem summovere fulminis dominus nequit, caeli tyrannum, saeva qui penetrat freta Ditisque regna, detrahit superos polo?
(세네카, 옥타비아 9:2)
laeta nam postquam dies 'sideribus atris cessit et nocti polus, inter Neronis iuncta complexus mei somno resolvor;
(세네카, 옥타비아 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION