라틴어 문장 검색

ac ne, dum in urbem vehitur, ad paenitentiam a L. Vitellio et Largo Caecina mutaretur, in eodem gestamine sedem poscit adsumiturque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 33장4)
nec ille quaesivit, poposcitque poculum et solita convivio celebravit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 38장4)
sed miles proelium poscere, cuncta virtute expugnabilia clamitare;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장3)
sed rupto imperio, postquam paucae e proximis castellis turmae advenerant pugnamque imperitia poscebant, congressus cum hoste funditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장4)
ac postquam spernebatur, noctem unam ad solacium poscit, qua delenitus modum in posterum adhiberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장4)
Thrasea contra, rationem poscentibus amicis, non praesentium ignarum respondebat eius modi consulta corrigere, sed patrum honori dare, ut manifestum fieret magnarum rerum curam non dissimulaturos qui animum etiam levissimis adverterent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장8)
Silvanum magna vis accusatorum circumsteterat poscebatque tempus evocandorum testium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장2)
qui nihil cunctatus poscit summam sceleris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장10)
sed quod praesens condicio poscebat, ratione consilio praeceptis pueritiam, dein iuventam meam fovisti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 55장8)
nam, ut rettuli, proprium ducem tuendae Armeniae poposcerat, et adventare Caesennius Paetus audiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장7)
Tiridates locum diemque conloquio poscit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 28장3)
Ille interritus poscit testamenti tabulas;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 62장1)
simul annuam pecuniam a P. Anteio ministrari cognoscit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 14장2)
At Baream Soranum iam sibi Ostorius Sabinus eques Romanus poposcerat reum ex proconsulatu Asiae, in quo offensiones principis auxit iustitia atque industria, et quia portui Ephesiorum aperiendo curam insumpserat vimque civitatis Pergamenae prohibentis Acratum, Caesaris libertum, statuas et picturas evehere inultam omiserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 23장1)
sic gemmas et vestis et dignitatis insignia dedi, quo modo si sanguinem et vitam poposcissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 31장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION