라틴어 문장 검색

quod Idibus et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri non est actum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 6 1:10)
sed tamen postridie quam tu es profectus multa nocte cum Vibullio veni ad Pompeium ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 7 2:1)
Iunias, quo die Romam veni, accepi tuas litteras datas Placentia, deinde alteras postridie datas Blandenonne cum Caesaris litteris refertis omni officio, diligentia, s suavitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 13 1:2)
postridie autem eius diei qui erat tum futurus, cum haec scribebam ante lucem, apud Catonem erat divinatio in Gabinium futura inter Memmium et Ti.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, letter 2 1:3)
Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum fuissemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 12:3)
unde enim illa 'age asta, mane audi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 118:13)
mare illud, quod nunc favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia nobismet ipsis modo caeruleum videbatur mane ravum, quodque nunc qua a sole conlucet albescit etvibrat dissimileque estproximo ei continenti, ut etiam si possis rationem reddere cur id eveniat tamen non possis id verum esse quod videbatur oculis defendere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 141:4)
non ita multis ante annis aiunt T. Caelium quendam Terracinensem, hominem non obscurum, cum cenatus cubitum in idem conclave cum duobus adulescentibus filiis isset, inventum esse mane iugulatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 23장 1:1)
quem pridie hora tertia animam efflantem reliquisset, eum mortuum postridie hora decima denique ei nuntiabatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 18장 2:9)
quod ubi ex Publicio audivit, pueros circum amicos dimittit, ipse suos necessarios ab atriis Liciniis et a faucibus macelli corrogat ut ad tabulam Sextiam sibi adsint hora secunda postridie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 6장 3:1)
post epulatos cum matre adulescentis somno se dedisse, mane inventos esse mortuos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 112:6)
cum postridie rogarent eum, cui numerari iuberet, quid?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 91:5)
Timotheum, clarum hominem Athenis et principem civitatis, ferunt, cum cenavisset apud Platonem eoque convivio admodum delectatus esset vidissetque eum postridie, dixisse:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:2)
Sed quoniam mane est eundum, has quinque dierum disputationes memoria comprehendamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 121:1)
postrīdiē Quīntus māne surrēxit festīnāvitque ad Acadēmiam, epistolam ferēns quam Hēliodōrus ad Theomnēstum scrīpserat.
(옥스포드 라틴 코스 2권, Acadēmīa1)

SEARCH

MENU NAVIGATION