라틴어 문장 검색

Haec (ut gesta sunt) malignius ad principem Simplicius rettulit, agensque ibi Maximinus infestus, ob causam quam supra docuimus, Aginatio, simultate una cum potestate in maius accensa, oravit impense ut rescriberetur eum occidi:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 51:1)
Multi apud eos negantes esse superas potestates in caelo, nec in publicum prodeunt nec prandent nec lavari arbitrantur se cautius posse, antequam ephemeride scrupulose sciscitata didicerint, ubi sit verbi gratia signum Mercurii, vel quotam Cancri sideris partem polum discurrens obtineat luna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 24:1)
Apud hos generali nomine rex appellatur Hendinos, et ritu veteri potestate deposita removetur, si sub eo fortuna titubaverit belli, vel segetum copiam negaverit terra, ut solent Aegyptii casus eius modi suis assignare rectoribus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 5장 14:1)
Quibus lectis cum neque relationi officiorum magistri, faventis Romani flagitiis, nec contraria referentibus crederetur, promissa disceptatio plena dilata est eo more, quo solent inter potiorum occupationes ludi potestates excelsae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 9:3)
Qui animi asperitate confestim ad insanum percitus modum, pro potestatis auctoritate, quam regebat, Palladium quendam obscurissime natum ut veneficum a memoratis conductum, et Heliodorum, fatorum per genituras interpretem, adigendos prodere quae scirent, praetorianae iudicio tradidit praefecturae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 5:2)
Quibus post haec cognita sequestratis, Eutropius Asiam proconsulari tune obtinens potestate, ut factionis conscius arcessitus in crimen, abscessit innocuus, Pasiphilo eximente philosopho, qui ut eum mendacio iniusto perverteret, crudeliter tortus, de statu robustae mentis non potuit deturbari.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 1장 36:1)
Nec tamen post haec tam paenitenda repressius actum est vel pudenter, non reputante alta nimium potestate, quod recte institutis ne cum inimicorum quidem incommodis in delicta convenit ruere voluntaria, nihilque sit tam deforme quam ad ardua supercilia etiam acerbitatem naturae adiungi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 12:1)
Quanta in illa caligine temporum correxisses, si Valenti scire per te licuisset, nihil aliud esse imperium, ut sapientes definiunt, nisi curam salutis alienae, bonique esse moderatoris, restringere potestatem, resistere cupiditati omnium rerum, et implacabilibus iracundiis, nosseque (ut Caesar dictator aiebat) miserum esse instrumentum senectuti recordationem crudelitatis, ideoque de vita et spiritu hominis, qui pars mundi est et animantium numerum complet, laturum sententiam diu multumque oportere cunctari, nec praecipiti studio, ubi irrevocabile factum est, agitari, ut exemplum est illud antiquitati admodum notum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 18:2)
Festinus quidam Tridentinus ultimi sanguinis et ignoti, in nexum germanitatis a Maximino dilectus, ut sodalis et contogatus, decernentibus fatis, ad orientem transgressus est, ibique administrata Syria magisterioque memoriae peracto, bona lenitudinis et reverentiae reliquit exempla, unde regere Asiam proconsulari potestate exorsus, velificatione tranquilla, ut aiunt, ferebatur ad gloriam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 22:1)
Hic et mihi vertenti stilum in Gallias, confunditur ordo seriesque gestorum, inter multa et saeva Maximinum reperiens iam praefectum, qui potestate late diffusa, scaevum imperatori accesserat incentivum, maiestati fortunae miscenti licentiam gravem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 3장 1:1)
Ubi tamquam leo ob cervum amissum vel capream morsus vacuos concrepans tum cum hostium disiecta frangeret , in Macriani locum Bucinobantibus, quae contra Mogontiacum gens est Alamannica, regem Fraomarium ordinavit, quem paulo postea quoniam recens excursus eundem penitus vastaverat pagum, in Britannias translatum, potestate tribuni, Alamannorum praefecerat numero, multitudine viribusque ea tempestate florenti:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 4장 7:1)
addebatque ut consulens in commune, quod, si parvo suo Marcelliano deferretur potestas per Valeriam ducis, munimentum absque ulla causatione consurgeret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 6장 3:2)
Qua regressa advenit Surena potestatis secundae post regem, has easdem imperatori offerens partes, quas audacter nostri sumpsere legati.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 2장 5:2)
ille ad humilitandam celsitudinem potestatis negotiorum examina spectanda instituta esse arbitratus (ut monebat), abstinuit penitus, laxavitque rapinarum fores quae roborabantur in dies, iudicum advocatorumque pravitate sentientium paria, qui tenuiorum negotia militaris rei rectoribus, vel intra palatium validis venditantes, aut opes aut honores quaesivere praeclaros.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 2:2)
qui aere gravi mercati publicas potestates, ut creditores molesti, opes cuiusque modi fortunae rimantes, alienis gremiis excutiunt praedas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 21:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION