라틴어 문장 검색

Hacque cautela vana persuasione rapiendi Illyrici destitutus usurpator indebitae potestatis magna perdidit instrumenta bellorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 12:2)
12. Statimque mature iuveni, regalis illius filio, potestatem proconsulis detulit, et civilia more veterum et bella recturo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 10:2)
Nam inter arma et lituos condicionis aequatio leviora facit pericula, et Martiae virtutis potestas, aut absumit quod occupat, aut nobilitat, et mors (si acciderit), nullum ignominiae continet sensum, finemque secum vivendi simul et dolendi perducit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 10:1)
ubi vero consiliis impiis iura quidem praetenduntur et leges, et Catonianae vel Cassianae sententiae fuco perliti iudices, agatur autem, quod agitur, ad voluntatem praetumidae potestatis, et ex eius libidine, incidentium vitae necisque momenta pensantur, ibi capitalis vertitur pernicies et abrupta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 10:2)
Ideoque iratus, in tribunum animadvertere statuit, ausum hoc inconsulta potestate superiore fecisse, eumque damnasset, ni militari impetu commissum facinus atrox documentis evidentibus constitisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 2장 9:2)
Terentius enim, humili genere in urbe natus et pistor, ad vicem praemii, quia peculatus reum detulerat Orfitum ex praefecto, hanc eandem provinciam correctoris administraverat potestate.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 2:1)
Inter haec Valentiniano magnitudine quassato morborum, agitanteque extrema, colloquio occultiore Gallorum, qui aderant in commilitio principis, ad imperium Rusticus Iulianus, tunc magister memoriae, poscebatur, quasi afflatu quodam furoris, bestiarum more humani sanguinis avidus, ut ostenderat cum proconsulari potestate regeret Africam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 1:1)
Et paratis omnibus militeque firmato, ut animis id acciperet promptis, cum Gratianus venisset, progressus in campum, tribunal escendit, splendoreque nobilium circumdatus potestatum, dextra puerum apprehensum, productumque in medium, oratione contionaria destinatum imperatorem exercitui commendabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 5:1)
Nec enim quisquam antehac adscivit sibi pari potestate collegam, praeter principem Marcum, qui Verum, adoptivum fratrem, absque diminutione aliqua maiestatis imperatoriae, socium fecit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 16:2)
Et quamquam Valentinianus, homo propalam ferus, inter imperitandi exordia, ut asperitatis opinionem molliret, impetus truces retinere non numquam in potestate animi nitebatur, serpens tamen vitium et dilatum, paulatim licentius erupit ad perniciem plurimorum, quod auxit ira acerbius effervescens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 4:1)
et Diodori ex agente in rebus, triumque apparitorum potestatis vicariae per Italiam, ob id necatorum atrociter, quod apud eum questus est comes, Diodorum quidem adversus se civiliter implorasse iuris auxilium, officiales vero iussu iudicis ausos monere proficiscentem, ut responderet ex lege.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 5:2)
Haec autem et similia licenter ideo altiore fastu quidam principes agunt, quod amicis emendandi secus cogitata vel gesta copiam negant, inimicos loqui terrent amplitudine potestatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 9:1)
Et licet potuit (quoad vixit) ingentia, largiendo et intervallando potestates assiduas, erat tamen interdum timidus ad audaces, contra timidos celsior, ut videretur cum sibi fideret, de cothurno strepere tragico, et ubi paveret, omni humilior socco.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 2:2)
Deinde nequid intemeratum perfidia praeteriret, Sauromace pulse, quem auctoritas Romana praefecit Hiberiae, Aspacurae cuidam potestatem eiusdem detulit gentis, diademate addito, ut arbitrio se monstraret insultare nostrorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 4:1)
Quibus repudiatis, Sauromaces pulsus (ut ante diximus) Hiberiae regno, cum duodecim legionibus et Terentio remittitur, et eum amni Cyro iam proximum, Aspacures oravit, ut socia potestate consobrini regnarent, causatus ideo se nec cedere, nec ad partes posse transire Romanas, quod Ultra eius filius obsidis lege tenebatur adhuc apud Persas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION