라틴어 문장 검색

qua caecitate homines, cum quaedam etiam praeclara cuperent eaque nescirent nec ubi nec qualia essent, funditus alii everterunt suas civitates, alii ipsi occiderunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:2)
praeclarum carmen!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 46:1)
praeclarum illud est et, si quaeris, rectum quoque et verum, ut eos, qui nobis carissimi esse debeant, aeque ac nosmet ipsos amemus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 73:1)
quid autem praeclarum non idem arduum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 84:5)
erat enim illis paene in conspectu praestanti sapientia et nobilitate Pythagoras, qui fuit in Italia temporibus isdem quibus L. Brutus patriam liberavit, praeclarus auctor nobilitatis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 2:2)
o praeclaram emendatricem vitae poëticam, quae amo- rem flagitii et levitatis auctorem in concilio deorum conlocandum putet!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 68:5)
hinc omnia, quae pulchra honesta praeclara sunt, ut supra dixi, sed dicendum idem illud paulo uberius videtur, plena gaudiorum sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 67:6)
necesse est semper bea- tum esse sapientem - , sed quaeramus unam quamque reliquorum sententiam, si fieri potest, ut hoc praeclarum quasi decretum beatae vitae possit omnium sententiis et disciplinis convenire.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 83:5)
est praeclara epistula Platonis ad Dionis propinquos, in qua scriptum est his fere verbis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:5)
at illa iacent multa et praeclara relicta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 101:4)
"o si ebulliat patruus, praeclarum funus!"
(페르시우스, 풍자, satire 27)
Post aliquot annos insigne atque etiam memorabile populi Romani oculis spectaculum exhibuit publicum funus Vergini Rufi, maximi et clarissimi civis, perinde felicis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 1:1)
Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam:
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:9)
Neque enim coniectura eget, quid sermone patrio exprimere possis, Cum hoc insiticio et inducto tam praeclara opera perfeceris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 3 5:5)
Quamvis enim pulcherrimarum clade terrarum, ut populi ut urbes memorabili casu, quasi semper victurus occiderit, quamvis ipse plurima opera et mansura condiderit, multum tamen perpetuitati eius scriptorum tuorum aeternitas addet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION