라틴어 문장 검색

Domino enim Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita; sic et, postquam perfecta sunt, respicit omnia.
(불가타 성경, 집회서, 23장29)
Non perfecit primus scire ipsam, sic nec ultimus investigavit eam.
(불가타 성경, 집회서, 24장38)
et nubes, quibus cum imperatum fuerit a Deo perambulare universum orbem, perficiunt, quod imperatum est;
(불가타 성경, 바룩서, 4장61)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Gazae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut traderent eam in Edom,
(불가타 성경, 아모스서, 1장6)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Tyri et super quattuor verbum non revocabo: eo quod tradiderint captivitatem perfectam in Edom et non sint recordati foederis fratrum,
(불가타 성경, 아모스서, 1장9)
Manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam, et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 4장9)
Statimque Heliodorus iter est aggressus, specie quidem quasi per Coelesyriam et Phoenicen civitates esset peragraturus, re vera autem regis propositum perfecturus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장8)
Heliodorus autem, quod fuerat decretum, perficiebat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장23)
Cumque summus sacerdos litationem perficeret, iidem iuvenes rursus apparuerunt Heliodoro eisdem vestibus amicti et astantes dixerunt: " Oniae summo sacerdoti multas gratias age, nam propter eum Dominus tibi vitam donavit;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장33)
Misit autem Apollonium Mysarcham cum exercitu ?viginti vero et duo milia virorum ?praecipiens omnes perfectae aetatis interficere, mulieres autem ac iuniores vendere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장24)
Elatus autem ira arbitrabatur se etiam iniuriam illorum, qui se fugaverant, in Iudaeos retorquere; ideoque iussit, ut auriga sine intermissione iter perficeret, caelesti iam eum comitante iudicio. Ita enim superbe locutus erat: " Congeriem sepulcri Iudaeorum Hierosolymam faciam, cum venero illo ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장4)
Et Timotheum quidem in illis locis non comprehenderunt, qui, nullo negotio perfecto, tunc de locis regressus erat, relicto tamen in quodam loco firmissimo praesidio.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장18)
sed, quia regi resisti non poterat, opportunitatem observabat, ut artificio illud perficeret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장29)
at ille ait: " Et ego potens sum super terram, qui impero sumi arma et negotia regis impleri ". Tamen non obtinuit, ut nefarium consilium perficeret.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장5)
Et allocutus eos de Lege et Prophetis, admonens eos etiam de certaminibus, quae perfecerant, promptiores constituit eos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 15장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION