라틴어 문장 검색

Et ut breviter huius forma procreationis appareat, si cuncti inpares sibimet adponantur conlocato scilicet naturali numero, quadratorum ordo texetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De quadratorum numerorum generatione rursusque de eorum lateribus 3:7)
Hoc autem nos subiectarum formarum descriptiones docebunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eptagonis eorumque generationibus et communis omnium figurarum inveniendae generationis regula descriptionesque figurarum 2:7)
Sed quoniam facilius oculis subiecta retinentur supradictarum formarum numerositas in subteriore descriptione ponatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Descriptio figuratorum numerorum in ordine 1:2)
Quare perfecte, ut arbitror, demonstratum est, omnium formarum principium elementumque esse triangulum.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Pertinens ad figuratorum numerorum descriptionem speculatio. 1:6)
Sin vero his sequentes novem adiecero, fiet mihi quattuordecim numerorum forma pyramidis, quae per latera tribus unitatibus concludatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:8)
Atque huic si sequentem tetragonum xvj superponam, tricenaria mihi pyramidis forma producitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 4:9)
Et ad eundem modum cunctae a ceteris multiangulis profectae formae in altioris summae spatia producuntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Solidorum generatio numerorum 7:1)
Ac de solidis quidem, quae pyramidis formam obtinent, aequaliter crescentibus et a propria velut radice multiangula figura progredientibus dictum est. Est alia rursus quaedam corporum solidorum ordinabilis compositio, eorum qui dicuntur cybi vel asseres vel laterculi vel cunei vel spherae vel parallelepipeda, quae sunt, quotiens superficies contra se sunt, et ductae in infinitum nunquam concurrent.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:1)
Hos ergo duos ex ipsius latere si multiplices aequaliter, cybi forma nascetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 1:5)
Haec autem forma Graeco nomine scalenos vocatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De cybis vel asseribus vel laterculis vel cuneis vel sphericis vel parallelepipedis numeris 7:4)
Cui si sequentem adgregavero, nascetur mihi duodenaria forma, quae fit ex quater tribus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod ex inparibus quadrati, ex paribus parte altera longiores fiant 4:13)
Rursus si cybus cybum multiplicaverit, cybi forma conficitur, si vero parte altera longior cybum vel cybus parte altera longiorem, nunquam cybus procreabitur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quod superficies una tantum in proportionalitatibus medietate iungantur, solidi vero numeri duabus medietatibus in medio collocatis 1:30)
Rara si constat sua forma mundo,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VI 13:1)
Uos autem nisi ad populares auras inanesque rumores recte facere nescitis et relicta conscientiae uirtutisque praestantia de alienis praemia sermunculis postulatis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:9)
Habes igitur ante oculos propositam fere formam felicitatis humanae:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION