라틴어 문장 검색

Nullum in illa trepidatione Antonius constantis ducis aut fortis militis officium omisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장1)
et si coeptum iter properasset, nutantem Caecinam praevenire aut ante discrimen pugnae adsequi legiones potuisset;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 40장2)
erectus Samnis Paelignusque et Marsi aemulatione quod Campania praevenisset, ut in novo obsequio, ad cuncta belli munia acres erant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 59장2)
non omisere per eos dies Primus ac Varus crebris nuntiis salutem et pecuniam et secreta Campaniae offerre Vitellio, si positis armis seque ac liberos suos Vespasiano permisisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 63장6)
quae tamen paucis ante diebus opportuna morte excidium domus praevenit, nihil principatu filii adsecuta nisi luctum et bonam famam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장4)
Praevenerat rumor eiurari ab eo imperium, scripseratque Flavius Sabinus cohortium tribunis ut militem cohiberent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장1)
nec deerant qui propellerent proculcarentque, ni admonitu modestissimi cuiusque et aliis minitantibus omisisset intempestivam sapientiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장4)
mox dubia voluntate Galbae, multis senatorum deprecantibus, omisit Priscus, variis, ut sunt hominum ingenia, sermonibus moderationem laudantium aut constantiam requirentium.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 6장6)
Flaccus omisit inceptum aliisque litteris Gallum monuit ne terreret abeuntis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 19장10)
Civilis omissa expugnandi spe rursus per otium adsidebat, nuntiis et promissis fidem legionum convellens.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장5)
sed Vocula omissis fugientium tergis vallum turrisque castrorum augebat, tamquam rursus obsidium immineret, corrupta totiens victoria non falso suspectus bellum malle.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장20)
ipsi, ut est vulgus sine rectore praeceps pavidum so- cors, adventante Civile raptis temere armis ac statim omissis, in fugam vertuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장2)
simul eos qui coeptam, deinde omissam actionem repeterent, monuit sermone molli et tamquam rogaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장2)
patres coeptatam libertatem, postquam obviam itum, omisere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 44장3)
nec multo post necessitas abiit sive omissa simulatio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 47장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION