라틴어 문장 검색

Omnes vitam differentes mors incerta praevenit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, O4)
Omnes enim vitam differentes mors incerta praevenit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 461)
apud vos soli quaestioni temperatum vestram illis servate legem usque ad confessionem necessariam, et iam si confessione praeveniantur, vacabunt:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 15:2)
Quadringentis paene annis (nam et septem minus) Danaum, et ipsum apud vos vetustissimum, praevenit, mille circiter cladem Priami antecedit, possem etiam dicere quingentis amplius et Homerum, habens quos sequar.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 3:3)
Nam spiritum cum verbo sponte dimisit, praevento carnificis officio.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 18:5)
De locis quidem locus est retractandi ad praeveniendam quorundam interrogationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:6)
Cui etiam epistulas fecimus, ut cum tuae sanctitatis praesentia in Galliis, et ipse tota mente subueniat, et quae sunt Creatoris nostri iussioni contraria, ab episcoporum moribus conpescat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 4:12)
concedentes etiam tibi ordinationes episcoporum, exigente oportunitate, Domini praeueniente misericordia, celebrare;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VIII. 1:8)
Propter quod reuertentes ad ecclesiam dicite fratribus, ut et meum exitum Domino precibus commendent, et suum quoque exitum, cuius hora incerta est, uigiliis, orationibus, bonis operibus praeuenire meminerint.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:8)
Nam propinquante hora sui decessus, XIIII diebus praeueniente corporea infirmitate pressus est, adeo tamen moderate, ut et loqui toto eo tempore posset, et ingredi.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:12)
De quo constat, quia, sicut beatus papa Gregorius de quibusdam scribit, non pro se ista, cui non profuere, sed pro aliis uiderit, qui eius interitum cognoscentes differre tempus paenitentiae, dum uacat, timerent, ne inprouiso mortis articulo praeuenti, inpaenitentes perirent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIII. 2:3)
concordat autem eis, qui sine praeueniente gratia Christi se saluari posse confidunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 7:13)
venissetque in periculum summa rerum, ni T. Quinctius peregrinis copiis, Latino Hernicoque exercitu, subvenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 55:2)
Fabius et Aebutius consules, quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum succedere se cernebant, maxime autem memorabilem annum apud finitimos socios hostesque esse, quod Ardeatibus in re praecipiti tanta foret cura subventum, eo impensius, ut delerent prorsus ex animis hominum infamiam iudicii, senatus consultum fecerunt ut, quoniam civitas Ardeatium intestino tumultu redacta ad paucos esset, coloni eo praesidii causa adversus Volscos scriberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 121:1)
Tempanius, decurio equitum, labante iam re praesenti animo subvenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 410:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION