라틴어 문장 검색

Cumque nulla parte locum dantes, iungentes se ubi nuncupatur Funtanense, acies hinc et inde ex utraque partis constructe, facta est strages magna, maxime nobiles Aquitanorum.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 122)
Iungentes se in loco ad sanctum Martinum, ad strada scilicet prope Capua ad Vulturno, acies hinc et inde, utraque partis forti intenciones pugnantes, Dei adiuvante misericordia Sarracini devicti et debellati sunt multitudo innumerabiles;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1530)
inde vero perrexerunt in Laudensis partibus, sive etiam in Mediolanensis.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1622)
Ibique aliquod tempus moram faciens et inde ad sanctum Benedictum in Casinum usque pervenit et ibi monachus effectus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 746 6:3)
Inde iterum Grifo fugiens Wasconiam petiit et ad Waifarium ducem Aquitaniorum pervenit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 748 8:6)
Ibique Tassilo dux Baioariorum postposuit sacramenta et omnia, quae promiserat, et per malum ingenium se inde seduxit, omnia benefacta, quae Pippinus rex avunculus eius ei fecit, postposuit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 763 29:3)
Et inde iter peragens usque ad Garonnam pervenit, multas *roccas et speluncas conquisivit, castrum Scoraliam, Torinnam, Petrociam et reversus est Bituricam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 767 39:3)
Inde perrexit in loco, qui dicitur Montis;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 768 40:3)
Et inde sanus reversus pascha celebravit in castro, qui dicitur Sels.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 768 40:5)
Et inde missos suos mittens post Hunaldum et uxorem eius ad Luponem Wasconem, dum et ibi moram fecisset una cum Francis, adductus est supradictus Hunaldus una cum uxore sua.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 769 44:5)
Et inde perrexit partibus Saxoniae prima vice, Eresburgum castrum coepit, ad Ermensul usque pervenit et ipsum fanum destruxit et aurum vel argentum, quod ibi repperit, abstulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 772 51:3)
Ibique veniens missus domni Adriani apostolici, nomine Petrus, per mare usque ad Massilia et inde terreno ad domnum Carolum regem usque periungens, invitando scilicet supranominatum gloriosum regem una cum Francis pro Dei servitio et iustitia sancti Petri seu solatio ecclesiae super Desiderium regem et Langobardos ;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 53:3)
Et inde iter peragens partibus Saxoniae Sigiburgum castrum coepit, Eresburgum reaedificavit, super Wisoram fluvium venit in loco, qui dicitur Brunisberg.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 58:3)
Similiter inde revertendo iam dicto mitissimo regi, venerunt Angrarii in pago, qui dicitur Bucki, una cum Brunone et reliquis obtimatibus eorum et dederunt ibi obsides sicut Austrasii.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 59:3)
Et inde revertente praefato rege, invenit aliam partem de suo exercitu super fluvium Wisora continentes ripam, quam iussi fuerant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 775 60:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION