라틴어 문장 검색

sub unius prodigii, ut fit, mentionem alia quoque nuntiata, Minturnis aedem Iovis et lucum Maricae, item Atellae murum et portam de caelo tacta;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 549:2)
haec procurata hostiis maioribus prodigia, et supplicatio diem unum fuit ex decreto pontificum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 552:1)
id vero haruspices ex Etruria adciti foedum ac turpe prodigium dicere:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 554:1)
prodigiumque id ad matronas pertinere haruspices cum respondissent donoque divam placandam esse, aedilium curulium edicto in Capitolium convocatae quibus in urbe Romana intraque decimum lapidem ab urbe domicilia essent, ipsae inter se quinque et viginti delegerunt ad quas ex dotibus stipem conferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 556:1)
hi omnes suis quisque urbibus quae pericula terra marique portenderentur memorantes auxilia regem orabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 59:1)
In civitate tanto discrimine belli sollicita, cum omnium secundorum adversorumque causas in deos verterent, multa prodigia nuntiabantur:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 158:1)
prodigia consules hostiis maioribus procurare iussi et supplicationem unum diem habere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 162:1)
plus omnibus aut nuntiatis peregre aut visis domi prodigiis terruit animos hominum ignis in aede Vestae exstinctus, caesaque flagro est Vestalis cuius custodia eius noctis fuerat iussu P. Licini pontificis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 163:1)
id quamquam nihil portendentibus deis ceterum neglegentia humana acciderat, tamen et hostiis maioribus procurari et supplicationem ad Vestae haberi placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 164:1)
lapides pluere et fulmina iaci de caelo et insuetos fetus animalia edere vos portenta esse putatis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 417:1)
hoc est portentum quod nullis hostiis, nullis supplicationibus sine sanguine eorum qui tantum ausi facinus sunt expiari possit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 417:2)
itaque quo maturius fatis ominibus oraculisque portendentis sese victoriae compotes fierent, id cogitare atque agitare, quae ratio transportandae Romam deae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 144:1)
legati Asiam petentes protinus Delphos cum escendissent, oraculum adierunt consulentes ad quod negotium domo missi essent, perficiendi eius quam sibi spem populoque Romano portenderet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 150:1)
impleverat ea res superstitionum animos, pronique et ad nuntianda et ad credenda prodigia erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 188:1)
et novas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 22:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION