라틴어 문장 검색

opus hoc, quod a tua bonitate profectum tuam gloriam repetit, tuere et rege.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 41:2)
Intellectus sibi permissus, in ingenio sobrio et patiente et gravi (praesertim si a doctrinis receptis non impediatur), tentat nonnihil illam alteram viam, quae recta est, send exiguo profectu;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 45:1)
Itaque prima causa tam pusilli in scientiis profectus ad angustias temporis erga illas propitii rite et ordine refertur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:12)
Neque vero parum profectum est ad inveniendam formam albedinis, quod corpora duo per se diaphana, sed secundum magis et minus (aer scilicet et aqua, aut aer et vitrum), simul posita per minutas portiones exhibeant albedinem, per refractionem inaequalem radiorum lucis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:10)
Primo (ut dictum est) in lingua aliquis profectus faciendus antequam proficiscatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:32)
Et illa dixit: " Tace a me; noli me seducere! Periit filius meus ". Et exsiliens circumspiciebat cotidie viam, qua filius eius profectus erat, et nihil gustabat; et, cum occidisset sol, introibat et lugebat lacrimans tota nocte et non dormiebat. Et, ut consummati sunt quattuordecim dies nuptiarum, quos iuraverat Raguel facere filiae suae, exiit ad illum Thobias et dixit: "
(불가타 성경, 토빗기, 10장7)
Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit ab Antiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo et transfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장37)
Videns autem Lysias factam eversionem exercitus sui, Iudae vero audaciam et quemadmodum parati sunt aut vivere aut mori fortiter, abiit Antiochiam et colligebat externos, ut multo numero rursus venirent in Iudaeam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장35)
et profectus est inde nocte, et ibant usque ad munitionem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장29)
Et discessit festinanter et reversus est Antiochiam; et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem per vim.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장63)
et audivit Alexander rex et contristatus est valde et reversus est Antiochiam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장68)
Et intravit Ptolemaeus Antiochiam et imposuit duo diademata capiti suo, Aegypti et Asiae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장13)
Et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam, et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장44)
Et accepit Tryphon bestias et obtinuit Antiochiam.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장56)
Erat autem sic culmen quoddam Graecae conversationis et profectus alienigenarum moris, propter impii et non summi sacerdotis Iasonis inauditam contaminationem,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION