라틴어 문장 검색

in quo iam genere est solis lux et vapor eius, propterea quia sunt e primis facta minutis, quae quasi cuduntur perque aëris intervallum non dubitant transire sequenti concita plaga;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:4)
qua propter simulacra pari ratione necessest inmemorabile per spatium transcurrere posse temporis in puncto, primum quod parvola causa est procul a tergo quae provehat atque propellat, quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur, deinde quod usque adeo textura praedita rara mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res et quasi permanare per aëris intervallum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:6)
semina cum porro distent, differre necessest intervalla viasque, foramina quae perhibemus, omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:13)
diffugere inde loci partes coepere paresque cum paribus iungi res et discludere mundum membraque dividere et magnas disponere partes omnigenis e principiis, discordia quorum intervalla vias conexus pondera plagas concursus motus turbabat proelia miscens propter dissimilis formas variasque figuras, quod non omnia sic poterant coniuncta manere nec motus inter sese dare convenientis, hoc est, a terris altum secernere caelum, et sorsum mare, uti secreto umore pateret, seorsus item puri secretique aetheris ignes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 17:2)
sed quae sit earum praecipere haud quaquamst pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 20:9)
nam quibus e spatiis cumque ignes lumina possunt adiicere et calidum membris adflare vaporem, nil magnis intervallis de corpore libant flammarum, nihil ad speciem est contractior ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:2)
Navigia atque agri culturas moenia leges arma vias vestes [et] cetera de genere horum, praemia, delicias quoque vitae funditus omnis, carmina, picturas et daedala signa polita usus et impigrae simul experientia mentis paulatim docuit pedetemptim progredientis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 49:5)
unde progrediens modo mediterranea modo maritima iuncta describit, inde rursus ad utrumque situm cohaerentium locorum disciplina describentis velut iter agentis accedit, nec ullo saltu cohaerentiam regionum in libro suo hiare permittit, sed hoc viandi more procedens redit unde digressus est, et ita finitur quicquid enumeratio eius amplectitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 3:1)
Ad quam rem etsi satis testium est, cum Aristophanis comici et Ephori historici verba prodiderimus, tamen ultra progrediemur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 9:3)
Sed ubi venit tempus maturitatis infantum quos alvo illa gestaverat, reclusa terra est et cum infantes de alvo Thaliae progressi emerserunt, appellatique sunt Palici ἀπὸ τοῦ πάλιν ἱκέσθαι, quoniam prius in terram mersi denuo inde reversi sunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 18:4)
Proximus huic longo, sed proximus, intervallo Cicero in Bruto:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 34:2)
Duobus igitur summis, Crasso et Antonio, L. Philippus proximus accedebat, sed longo intervallo tamen proximus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 34:3)
sane 'tot annos' continuationem significat, 'tot annis' autem intervallum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 477)
aut certe 'nox incubat', ut nihil intervalli esset inter tenebras et mare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 897)
progredior portu classes et litora linquens hysteroproteron in sensu:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3001)

SEARCH

MENU NAVIGATION