라틴어 문장 검색

Senex fidelis prima credendi via Abram, beati seminis serus pater, adiecta cuius nomen auxit syllaba, Abram parenti dictus, Abraham Deo, senile pignus qui dicavit victimae, docens ad aram cum litare quis velit, quod dulce cordi, quod pium, quod unicum Deo libenter offerendum credito, pugnare nosmet cum profanis gentibus suasit, suumque suasor exemplum dedit, nec ante prolem coniugalem gignere Deo placentem, matre virtute editam, quam strage multa bellicosus spiritus portenta cordis servientis vicerit.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 1)
Verum enim, quando bene promeruit, fiat:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 1141)
Ita velim me promerentem ames dum vivas mi pater, Ut me hoc delictum admisisse in me id mihi vehementer dolet, Et me tui pudet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 5122)
Ego Charine neutiquam officium liberi esse hominis puto Cum is nihil promereat postulare id gratiae adponi sibi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 2, scene 194)
Tu hercle cum illa, Phaedria, Et libenter vivis;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8129)
etenim bene libenter victitas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8130)
Ac libenter.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 8155)
At istos invidos Di perdant qui haec libenter nuntiant.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 563)
At nunc dicam quod libenter audias.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 218)
Idem hoc tibi quod bene promeritus fueris conduplicaverit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 2106)
"Ego te, quae plurima fando enumerare vales, numquam, regina, negabo promeritam;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 14:4)
ut quocumque loco fueris vixisse libenter te dicas, nam si ratio et prudentia curas, non locus effusi late maris arbiter aufert, caelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt, strenua nos exercet inertia:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1112)
discit enim citius meminitque libentius illud quod quis deridet, quam quod probat et veneratur.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 195)
libenter hoc et omne militabitur bellum in tuae spem gratiae, non ut iuvencis inligata pluribus aratra nitantur meis pecusve Calabris ante Sidus fervidum Lucana mutet pascuis neque ut superni villa candens Tusculi Circaea tangat moenia:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 18)
simplicior quis et est, qualem me saepe libenter obtulerim tibi, Maecenas, ut forte legentem aut tacitum inpellat quovis sermone:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 1:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION