라틴어 문장 검색

phantasmata Castorum, et aquam cribro gestatam, et navem cingulo promotam, et barbam tactu inrufatam, ut numina lapides crederentur, ut deus verus non quaereretur?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 22장 12:2)
In quo et exemplum sequebatur primi pastoris ecclesiae, hoc est beatissimi apostolorum principis Petri, qui, fundata Romae ecclesia Christi, Clementem sibi adiutorem euangelizandi, simul et successorem consecrasse perhibetur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV.3)
Nam cum multo post haec tempore uiueret, et scripturis legendis operam daret, tandem didicit se aqua baptismatis non esse regeneratum, et mox fonte lauacri salutaris ablutus, etiam postmodum ad ordinem presbyterii promotus est, multisque in ecclesia utilis fuit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIII. 2:7)
Hunc ergo locum cum accepisset episcopus Uilfrid, fundauit ibi monasterium, ac regulari uita instituit, maxime ex his, quos secum adduxerat, fratribus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 2:6)
adeone est fundata leviter fides ut ubi sim quam qui sim magis referat?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 74:3)
Consul Romanus nec promovit aciem nec clamorem reddi passus defixis pilis stare suos iussit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 327:3)
fundata deinde et potestate tribunicia et plebis libertate tum tribuni adgredi singulos tutum maturumque iam rati accusatorem primum Verginium et Appium reum deligunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 616:1)
consules rebus urbanis compositis fundatoque plebis statu in provincias diversi abiere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 659:1)
nam cum agger promotus ad urbem vineaeque tantum non iam iniunctae moenibus essent, dum opera interdiu fiunt intentius quam nocte custodiuntur, patefacta repente porta ingens facibus maxime armata ignes coniecit, horaeque momento simul aggerem ac vineas, tam longi temporis opus, incendium hausit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 77:1)
et hercule illo die ab hora diei tertia ad octavam ita anceps dicitur certamen stetisse, ut neque clamor, ut primo semel concursu est sublatus, iteratus sit, neque signa promota loco retrove recepta, neque recursum ab ulla sit parte.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 543:2)
neque e silvis tantummodo promota castra sed etiam aviditate dimicandi quam primum in campos delata acies.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 522:2)
itaque confestim castra inde in agrum Rusellanum promovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 41:1)
promovent et Samnites signa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 591:2)
adversus Liguras tune primum exercitus promotus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha3)
ibi large partiendo praedam stipendioque praeterito cum fide exsolvendo cunctis civium sociorumque animis in se firmatis vere primo in Vaccaeos promotum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 38:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION