라틴어 문장 검색

memoria autem facit etiam prompti ingenii famam, ut illa, quae dicimus, non domo attulisse sed ibi protinus sumpsisse videamur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 141:3)
promptum sit os, non praeceps, moderatum, non lentum;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 199:4)
nam nec omnibus, qui fuerint manu prompti, viri fortis nomen concesserim, quia sine virtute intelligi non potest fortitudo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 29:3)
at cum protinus respondendum est, omnia parari non possunt, adeo ut paulo minus promptis etiam noceat , si alia ex diverso, quam opinati fuerint, ocem'rerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 160:3)
natura enim nos ad mentem optimam genuit, adeoque discere meliora promptum est, ut vere intuenti mirum sit illud magis malos esse tam multos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 259:4)
Ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore, aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re, sed ex commodo aestumare magisque voltum quam ingenium bonum habere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 10장7)
Sed Cethego atque Lentulo ceterisque, quorum cognoverat promptam audaciam, mandat, quibus rebus possent, opes factionis confirment, insidias consuli maturent, caedem, incendia aliaque belli facinora parent:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 32장3)
Natura ferox, vehemens, manu promptus erat, maxumum bonum in celeritate putabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 43장10)
His difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et appetens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis et eo modo fortunam temptare.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 7장1)
Albino proconsule iners inbellis, neque periculi neque laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator ex sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et modestia habitus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 44장2)
Fortitudo et industria et ad bellum prompta mens tam in Persas quam in alte cinctos cadit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 33 2:7)
Omnia, quae facienda erunt, audaciter facit et prompte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 31:7)
alius erit adfabilior, alius expeditior, alius promptior in eloquendo, alius facundior;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 9:4)
Praeterea quaedam sunt quidem in animo, sed parum prompta, quae incipiunt in expedito esse, eum dicta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 29:3)
Quis autem, vir modo et erectus ad honesta, non est laboris adpetens iusti et ad officia eum periculo promptus ?
(세네카, De Providentia, book 1 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION