라틴어 문장 검색

et 'amurca' per 'c' scribitur et per 'g' pronuntiatur, ut 'C.' Gaius, 'Cn.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1943)
'varios defectus' secundum Epicurum, qui ait, non unam causam pronuntiandam, qua sol deficere videatur, sed varias:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4785)
"Cum Abderiten Protagoram Athenienses viri consulte potius quam profane de divinitate disputantem et expulerint suis finibus et in contione eius scripta deusserint, quid?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 8장 1:4)
Epicurusne qui delirare illum clamat, an Academicus qui sibi adhuc de re tanta deliberandum esse pronuntiat:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS24)
contio, quae ex imperitissimis constat, tamen iudicare solet, quid intersit inter popularem, id est assentatorem et levem civem, et inter constantem et verum et gravem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 120:2)
quibus blanditiis C. Papirius nuper influebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 121:1)
quod si in scena, id est in contione, in qua rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 123:1)
Ne L. Valerium quidem Potitum arbitror non aliquid potuisse dicendo, qui post decemviralem invidiam plebem in patres incitatam legibus et contionibus suis mitigaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 2:2)
licet aliquid etiam de M. Popili ingenio suspicari, qui cum consul esset eodemque tempore sacrificium publicum cum laena faceret, quod erat flamen Carmentalis, plebei contra patres concitatione et seditione nuntiata, ut erat laena amictus ita venit in contionem seditionemque cum auctoritate tum oratione sedavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 14장 4:1)
Cum consules re audita AMPLIVS de consili sententia pronuntiavissent, paucis interpositis diebus iterum Laelium multo diligentius meliusque dixisse iterumque eodem modo a consulibus rem esse prolatam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 22장 1:2)
Antoni genus dicendi multo aptius iudiciis quam contionibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 44장 4:2)
autem Octavi eloquentia, quae fuerat ante consulatum ignorata, in consulatu multis contionibus est vehementer probata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 4:2)
nam Ofella contionibus aptior quam iudiciis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:5)
quid tu, Brute, posses, si te ut Curionem quondam contio reliquisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 51장 3:1)
Carbonem M. Marium et ex eodem genere compluris minime dignos elegantis conventus auribus aptissimos cognovi turbulentis contionibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION