라틴어 문장 검색

modicum ibi proelium improviso tumultu, sed prosperum Vitellianis fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 69장8)
cetera secundum eventum proelii cessura.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 70장13)
proelia ante urbem multa et varia, sed Flavianis consilio ducum praestantibus saepius prospera.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장9)
dein L. Vitellius interficitur, par vitiis fratris, in principatu eius vigilantior, nec perinde prosperis socius quam adversis abstractus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장11)
Igitur Civilis desciscendi certus, occultato interim altiore consilio, cetera ex eventu iudicaturus, novare res hoc modo coepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 14장1)
pugnatumque in perculsos subita et prospera eruptione;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장2)
Haec in Germania ante Cremonense proelium gesta, cuius eventum litterae Primi Antonii docuere, addito Caecinae edicto;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장1)
Dux uterque pari culpa meritus adversa prosperis defuere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 34장1)
Vocula Geldubam atque inde Novaesium concessit, [Civilis capit Geldubam] mox haud procul Novaesio equestri proelio prospere certavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 36장2)
inter quae Claudius Sagitta, praefectus alae Petrianae, prospera navigatione praevenit Papirium centurionem a Muciano missum, adseveravitque mandata interficiendi Pisonis centurioni data:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장5)
At Vespasiano post Cremonensem pugnam et prosperos undique nuntios cecidisse Vitellium multi cuiusque ordinis, pari audacia fortunaque hibernum mare adgressi, nuntiavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 51장1)
suum cuique sanguinem indiscretum, sed maxime principibus, quorum prosperis et alii fruantur, adversa ad iunctissimos pertineant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 52장4)
nam prosperas Germanis res et excidium legionum praedixerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 61장7)
Sequanorum prospera acie belli impetus stetit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 67장8)
at Civilis et Classicus ubi pulsum Tutorem, caesos Treviros, cuncta hostibus prospera accepere, trepidi ac properantes, dum dispersas suorum copias conducunt, crebris interim nuntiis Valentinum monuere ne summae rei periculum faceret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 71장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION