라틴어 문장 검색

inque eam praedam etiam dii cessere, spoliatis in urbe templis egestoque auro quod triumphis, quod votis omnis populi Romani aetas prospere aut in metu sacraverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 45장2)
prospera principis respuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 22장10)
ceterum felix illud et, ut more nostro loquar, aureum saeculum, et oratorum et criminum inops, poetis et vatibus abundabat, qui bene facta canerent, non qui male admissa defenderent.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 12장 3:1)
Ac ne fortunam quidem vatum et illud felix contubernium comparare timuerim cum inquieta et anxia oratorum vita.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 13장 1:1)
adice Tiberii tris et viginti, et prope quadriennium Gai, ac bis quaternos denos Claudii et Neronis annos, atque illum Galbae et Othonis et Vitellii longum et unum annum, ac sextam iam felicis huius principatus stationem, qua Vespasianus rem publicam fovet:
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 17장 3:2)
fecerunt enim et carmina et in bibliothecas rettulerunt, non melius quam Cicero, sed felicius, quia illos fecisse pauciores sciunt.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 21장 6:2)
igitur primus omnium Romanorum divus Iulius cum exercitu Britanniam ingressus, quamquam prospera pugna terruerit incolas ac litore potitus sit, potest videri ostendisse posteris, non tradidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 13장 2:1)
Suetonius hinc Paulinus biennio prosperas res habuit, subactis nationibus firmatisque praesidiis;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 4:1)
plus impetus felicibus, maiorem constantiam penes miseros esse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 5:4)
Quinto expeditionum anno nave prima transgressus ignotas ad id tempus gentis crebris simul ac prosperis proeliis domuit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 24장 1:1)
prospera omnes sibi vindicant, adversa uni imputantur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 27장 2:3)
nam ut superasse tantum itineris, evasisse silvas, transisse aestuaria pulchrum ac decorum in frontem, ita fugientibus periculosissima quae hodie prosperrima sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 5:1)
Tu vero felix, Agricola, non vitae tantum claritate, sed etiam opportunitate mortis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 45장 3:1)
prosperae in Oriente, adversae in Occidente res:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장4)
sed callide ut ignotum fovebat, et prospera de Pisone fama consilio eius fidem addiderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION