라틴어 문장 검색

Olim autem inceptae clamore exterrita pugnae regina extulerat notum penetralibus ensem, ensem sceptriferi spolium lacrimabile Lai.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권346)
"parvane prostratis"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권322)
Et haec est summa delicti nolentium recognoscere quem ignorare non possunt, vultis ex operibus ipsius tot ac talibus, quibus continemur, quibus sustinemur, quibus oblectamur, etiam quibus exterremur, vultis ex animae ipsius testimonio conprobemus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 17장 3:1)
hostile agmen terrore prosternitur, et super se non solum rupes circumdatas, sed etiam ipsam caeli machinam contremescunt, trepidationique iniectae uix sufficere pedum pernicitas credebatur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XX. 1:5)
Cumque haec et huiusmodi plura loqueretur, atque illi percepta eius benedictione iam multum tristes exissent, rediit ipse solus, qui carmen caeleste audierat, et prosternens se in terram :
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 2:9)
Siquidem tribus annis ante aduentum eius in prouinciam nulla illis in locis pluuia ceciderat, unde et fames acerbissima plebem inuadens impia nece prostrauit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:10)
cuius praesentia cum essem exterritus, dixit mihi, ne timerem;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:11)
ac prosternens se ad corpus uiri Dei, pia intentione per eius auxilium Dominum sibi propitium fieri precabatur;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIX [XXXI].9)
In die ascensionis dominicas per annos singulos, missa peracta, ualidi flaminis procella desursum uenire consueuit, et omnes, qui in ecclesia adfuerint, terrae prosternere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XVII. 1:3)
itaque cum ad publica prodigia Etrusci tantum vates adhiberentur, hoc velut domestico exterritus visu Delphos ad maxime inclitum in terris oraculum mittere statuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 571:1)
primo clamor circumlatus exterruit, dein tela ab omni parte accidebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 561:1)
caelum visum est ardere plurimo igni, portentaque alia aut obversata oculis aut vanas exterritis ostentavere species.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 61:2)
trepidatum in Etruria est post Fidenas captas non Veientibus solum exterritis metu similis excidii, sed etiam Faliscis memoria initi primo cum iis belli, quamquam rebellantibus non adfuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 246:1)
ignibus armata ingens multitudo facibusque ardentibus tota conlucens velut fanatico instincta furore cursu in hostem ruit, formaque insolitae pugnae Romanos parumper exterruit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 359:1)
tristemque ab Tusculo nuntium nequiquam exterrita civitate litterae a Postumio laureatae sequuntur, victoriam populi Romani esse, Aequorum exercitum deletum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 333:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION