라틴어 문장 검색

temptatoque feminae imperio, cui nomen Erato, eaque brevi pulsa, incerti solutique et magis sine domino quam in libertate profugum Vononen in regnum accipiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 4장5)
auctus omine, addicentibus auspiciis, vocat contionem et quae sapientia provisa aptaque inminenti pugnae disserit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장2)
cunctaque eius dicta factaque, cum prohibere posset, scire malebat, donec Iunius quidam, temptatus ut infernas umbras carminibus eliceret, ad Fulcinium Trionem indicium detulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 28장5)
haud dubium erat eam sententiam altius penetrare et arcana imperii temptari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 36장3)
Rhescuporis Alexandriam devectus atque illic fugam temptans an ficto crimine interficitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 67장6)
at si teneat exercitum, augeat viris, multa quae provideri non possint fortuito in melius casura.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 77장7)
id Sentius Pisoni per litteras aperit monetque ne castra corruptoribus, ne provinciam bello temptet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 79장5)
Interim Piso classem haud procul opperientem adpugnare frustra temptavit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장1)
quanto fore mitius in ipsos, melius in socios, provideri ne peccaretur?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장3)
Nam quia ille robore exercitus impar, furandi melior, pluris per globos incursaret eluderetque et insidias simul temptaret, tres incessus, totidem agmina parantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장1)
igitur cuncta temptanti promptissimum visum ad uxorem eius Liviam convertere, quae soror Germanici, formae initio aetatis indecorae, mox pulchritudine praecellebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 3장5)
et ne provinciae novis oneribus turbarentur utque vetera sine avaritia aut crudelitate magistratuum tolerarent providebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 6장11)
multa ab iis in publicum seditiose, foeda per domos temptari;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 14장6)
reus frustra temptato ferro venas praebuit exolvendas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 22장5)
ab Romanis confertus pedes, dispositae turmae, cuncta proelio provisa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION