라틴어 문장 검색

Magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis munera conveniant nec tam puerilibus annis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:7)
Tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis, haec quoque virgineum movit iactura dolorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:10)
partimque rudi data semina iussit spargere humo, partim post tempora longa recultae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 59:3)
Sive rudem primos lanam glomerabat in orbes, seu digitis subigebat opus repetitaque longo vellera mollibat nebulas aequantia tractu, sive levi teretem versabat pollice fusum, seu pingebat acu, scires a Pallade doctam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:13)
Ut tamen accessit natus matrique salutem attulit et parvis adduxit colla lacertis mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit, mota quidem est genetrix infractaque constitit ira invitique oculi lacrimis maduere coactis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:21)
Ergo ubi concessit tempus puerile iuventae, vellera cum Minyis nitido radiantia villo per mare non notum prima petiere carina.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 54:9)
Vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco impatiens oneris collum pressistis aratro, vos serpentigenis in se fera bella dedistis custodemque rudem somno sopistis et aurum vindice decepto Graias misistis in urbes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:10)
facies, quam dicere vere virgineam in puero, puerilem in virgine possis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 31:8)
Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates submissoque humiles intrarunt vertice postes, membra senex posito iussit relevare sedili, quo superiniecit textum rude sedula Baucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:1)
Hinc amor ambarum tetigit rude pectus et aequum vulnus utrique dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 61:1)
quam virgineus puerili vultus in ore est!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 58:20)
utque rudis primoque Cupidine tacta, quid facit ignorans, amat et non sentit amorem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 59:2)
Scilicet idcirco pro nato caerula mater ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona, artis opus tantae, rudis et sine pectore miles indueret?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 25:6)
Quam male consuescit, quam se parat ille cruori impius humano, vituli qui guttura cultro rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, aut qui vagitus similes puerilibus haedum edentem iugulare potest, aut alite vesci, cui dedit ipse cibos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:3)
vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus, vel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 78)

SEARCH

MENU NAVIGATION