라틴어 문장 검색

9 Quapropter superiora notantibus innotescere debet nec siculum nec apulum esse illud quod in Ytalia pulcerrimum est vulgare, cum eloquentes indigenas ostenderimus a proprio divertisse.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 108:1)
2. Dicimus ergo quod forte non male opinantur qui Bononienses asserunt pulcriori locutione loquentes, cum ab Ymolensibus, Ferrarensibus et Mutinensibus circunstantibus aliquid proprio vulgari asciscunt, sicut facere quoslibet a finitimis suis conicimus, ut Sordellus de Mantua sua ostendit, Cremone, Brixie atque Verone confini:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 137:1)
ita quod si etiam quod turpissimum habent vulgare, haberent pulcerrimum, propter aliorum commixtionem esse vere latium negaremus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 150:3)
et hoc modo viros appellamus illustres, vel quia potestate illuminati alios et iustitia et karitate illuminant, vel quia excellenter magistrati excellenter magistrent, ut Seneca et Numa Pompilius.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 160:3)
et quia statera huiusmodi librationis tantum in excellentissimis curiis esse solet, hinc est quod quicquid in actibus nostris bene libratum est, curiale dicatur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 170:2)
Unde cum istud in excellentissima Ytalorum curia sit libratum, dici curiale meretur.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 170:3)
5. Sed dicere quod in excellentissima Ytalorum curia sit libratum, videtur nugatio, cum curia careamus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 171:1)
2. Et quia intentio nostra, ut polliciti sumus in principio huius operis, est doctrinam de vulgari eloquentia tradere, ab ipso tanquam ab excellentissimo incipientes, quos putamus ipso dignos uti, et propter quid, et quomodo, nec non ubi, et quando, et ad quos ipsum dirigendum sit, in inmediatis libris tractabimus.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 174:1)
quia nec semper excellentissime poetantes debent illud induere, sicut per inferius pertractata perpendi poterit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 5:2)
sic et hoc excellentes ingenio et scientia querit, et alios aspernatur, ut per inferiora patebit.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 6:3)
1. Postquam non omnes versificantes, sed tantum excellentissimos illustre uti vulgare debere astruximus, consequens est astruere, utrum omnia ipso tractanda sint aut non;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 13:1)
3. Horum autem modorum cantionum modum excellentissimum esse pensamus;
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 35:1)
6. Hunc gradum constructionis excellentissimum nominamus, et hic est quem querimus cum suprema venemur, ut dictum est.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 85:1)
Ornativa vero dicimus omnia polisillaba que, mixta cum pexis, pulcram faciunt armoniam compaginis, quamvis asperitatem habeant aspirationis et accentus et duplicium et liquidarum et prolixitatis:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 116:3)
concatenatio pulcra.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 200:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION