라틴어 문장 검색

Paucae admodum compositiones sunt, in quibus aliquid mixturae varietas novat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XIX De Emplastris. 5:1)
Deinde ubi sanguis emissus, novatumque vulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus vulneribus exposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 77:4)
quattuor hinc magnis procedunt fontibus amnes auriferi;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:159)
Sic fatus tradente dea suscepit habenas quattuor ingenti iuris temone refusas.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:102)
hinc obsidione solutus Pannonius potorque Savi, quod clausa tot annis oppida laxatis ausus iam pandere portis rursum cote novat nigras rubigine falces exesosque situ cogit splendere ligones agnoscitque casas et collibus oscula notis figit et impresso glaebis non credit aratro, exsectis, inculta dabant quas saecula, silvis restituit terras et opacum vitibus Histrum conserit et patrium vectigal solvere gaudet, inmunis qui clade fuit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:90)
Verum cum complurimis monumentis scriptorum admonear apud antiquos nostros fuisse gloriae curam rustica- tionis, ex qua Quinctius Cincinnatus, obsessi consulis et exercitus liberator, ab aratro vocatus ad dictaturam venerit ac rursus fascibus depositis, quos festinantius victor reddiderat quam sumpserat imperator, ad eosdem iuvencos et quattuor iugerum avitum herediolum redierit, itemque C. Fabricius et Curius Dentatus, alter Pyrrho finibus Italiae pulso, domitis alter Sabinis, accepta, quae viritim dividebantur, captivi agri septem iugera non minus industrie coluerit, quam fortiter armis quaesierat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 13:2)
arboribus altitudo quattuor pedum abunde est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 21:3)
Sed iugerum talis agri quattuor operis expeditur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:3)
Iugerum autem desiderat, quod spissius stercoratur, vehes quattuor et viginti;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 1:6)
Adorei autem plerumque videmus in usu genera quattuor:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 3:1)
Iugerum agri pinguis plerumque modios tritici quattuor, mediocris quinque postulat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 1:1)
At si siccus et resolutus locus idemque vel pinguis vel exilis est, quattuor;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 5:2)
Nec impensa gravi rationem cultoris onerant, quippe sextariis fere quattuor iugerum implent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 18:3)
Ab hoc recte phaselus terrae mandabitur vel in vetereto vel melius pingui et restibili agro, nec amplius quattuor modiis iugerum obseretur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 4:2)
Sin autem proximae messis occupandum erit restibile, desectis stramentis quattuor et viginti vehes stercoris in iugerum disponemus dissipabimusque et similiter, eum semen crudo solo ingesserimus, inarabimus imporcitumque oecabimus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION