라틴어 문장 검색

Laudemusne manum, quae vires abstulit hosti, an potius fato causam tribuisse queramur?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:33)
quis non inrepere sacris obsequiis doluit totiens venale cadaver?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:88)
dolet ille paterna Bithynos mutasse domo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:115)
accepta clade queruntur et seri transacta gemunt.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:287)
quales Aonio Thebas de monte reversae Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis, cum patuit venatus atrox matrique rotatum conspexere caput, gressus caligine figunt et rabiem desisse dolent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:295)
si signa petisset obvia, detecto summissius hoste dolerem:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:158)
hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit, hunc doleat venisse ducem seseque minorem supplicibus sciat esse tuis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:272)
si quid pro me doluistis, in armis ostentate mihi;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:281)
iam non in pecorum morem formidine clausi prospicimus saevos campis ardentibus ignes alta nec incertis metimur flumina votis excidio latura moram nec poscimus amnes undosam servare fidem nubesque fugaces aut coniuratum querimur splendere serenum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:12)
Mandemusne Noti flabris quoscumque timores pertulimus, festae doleant ne tristibus aures?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:67)
forsan et ipsa dolet.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Polycaste et Perdicca6)
nec doleat damnis, quae devius intulit ardor, nec gemat exustas igne furente domos.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam23)
Darium famulis manibus doluisse peremptum fertur et ingenti solatus fata sepulchro;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum18)
doluit Fortuna minorem se confessa viro.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae46)
Fallaces vitreo stellas componere mundo et vaga Saturni sidera saepe queri venturumque Iovem paucis promittere nummis Cureti genitor noverat Uranius.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Curetium1)

SEARCH

MENU NAVIGATION