라틴어 문장 검색

Semina, quae quarto sulco seruntur in iugeribus viginti quinque, desiderant bubulcorum operas centum decem et quinque;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 8:2)
Sic in asse fiunt octo menses et dies decem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 9:4)
siquidem, ut cultoris neglegentia sex milia seminum intereant,reliqua tamen decem milia tribus milibus nummorum libenter et cum lucro redemptorum erunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 3장 13:1)
sin bubus et aratro, minimum est septem pedum, satis amplum decem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 3:3)
Seritur ergo prius emundata inoccataque et aequata pastinatione, macro solo quinis pedibus inter ordines omissis, mediocri senis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 15장 1:1)
4 idque per gemmas quinas vel etiam senas partiti, complures taleolas terrae mandaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:3)
Salicum viminalium Atticus putat singula iugera sufficere posse quinis et vicenis iugeribus ligandae vineae, harundineti singula iugera vicenis iugandis;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 2:3)
Partes duae tertiae pedes decem novem milia et ducentos, hoc est bes, in quo sunt scripula CXCII.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 1장 11:5)
ducimus centies centenos, fiunt decem milia.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 1:5)
Dicemus igitur eum locum habere decem milia pedum quadratorum, quae efficiunt iugeri trientem, et sextulam, pro qua portione operis effecti numerationem facere oportebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 2:1)
In eo vites disponendae sunt ita, ut quini pedes inter ordines relinquantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 1:4)
Haec cum ita sint, sequitur ut iugerum agri, quod habet pedes CCXL longitudinis et latitudinis pedes cxx, recipiat inter pedes ternos (hoc enim spatium minimum esse placet vitibus ponendis) per longitudinem semina LXXXI, per latitudinem inter quinos pedes semina XXV.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 5:2)
Vel si in longitudinem per quaternos pedes, in latitudinem per quinos pedes fuerit disposita, ordo longitudinis habebit semina LXI, latitudinis XXV.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 6:2)
Quod si inter quinos pedes consitio fuerit, per longitudinem ordinis habebit semina xlix, et rursus per latitudinem semina xxv.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 3장 7:1)
sed neque spatiosiora quam decem pedum, neque contractiora quam quattuor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION