라틴어 문장 검색

"nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi, nunc avis in ramo tecta laremque parat:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권121)
tradidit huic vitem pendentem e frondibus ulmi, quae nunc de pueri nomine nomen habet, dum legit in ramo pictas temerarius uvas, decidit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권260)
sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt, sunt quibus e ramis frondea facta casa est, pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis, desuper extentas imposuere togas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권347)
unda prius spargat, virgaque verrat humum, frondibus et fixis decorentur ovilia ramis, et tegat ornatas longa corona fores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권498)
"si mea falx ramo lucum spoliavit opaco, unde data est aegrae fiscina frondis ovi:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권509)
inde premens stivam designat moenia sulco;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권555)
Hic et erit , ramos frustra qui captet et undas :
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 9:7)
Tum primum subiere domus (domus antra fuerunt et densi frutices et vinctae cortice virgae). Semina tum primum longis Cerealia sulcis obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:4)
Mirantur sub aqua lucos urbesque domosque Nereides, silvasque tenent delphines et altis incursant ramis agitataque robora pulsant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 35:7)
mollia cinguntur tenui praecordia libro, in frondem crines, in ramos bracchia crescunt, pes modo tam velox pigris radicibus haeret, ora cacumen habet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:2)
Hanc quoque Phoebus amat, positaque in stipite dextra sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus conplexusque suis ramos, ut membra, lacertis oscula dat ligno:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:4)
factis modo laurea ramis adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 56:2)
haec stipite crura teneri, illa dolet fieri longos sua bracchia ramos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:6)
truncis avellere corpora temptat, et teneros manibus ramos abrumpit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:10)
Inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt de ramis electra novis, quae lucidus amnis excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 29:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION