라틴어 문장 검색

quas raptim refectas misit ut scrutarentur insulas.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장7)
Maroboduo undique deserto non aliud subsidium quam misericordia Caesaris fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장1)
at ille deiectis circum stipatoribus vinctoque iam filio et effusis undique Romanis ruendo in tela captivitatem haud inulta morte effugit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 25장9)
sed Hiberi locorum potentes Caspia via Sarmatam in Armenios raptim effundunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장6)
Non rumor interea, sed undique nuntii incedunt, qui gnara Claudio cuncta et venire promptum ultioni adferrent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 32장1)
isque raptim in hortos praegressus repperit fusam humi, adsidente matre Lepida, quae florenti filiae haud concors supremis eius necessitatibus ad miserationem evicta erat suadebatque ne percussorem opperiretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 37장8)
at matris ira nulla munificentia leniri, sed amplecti Octaviam, crebra cum amicis secreta habere, super ingenitam avaritiam undique pecunias quasi in subsidium corripiens;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 18장4)
libritoribus funditoribusque attributus locus, unde eminus glandes torquerent, ne qua pars subsidium laborantibus ferret pari undique motu.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장6)
Ea dum a Corbulone tuendae Syriae parantur, acto raptim agmine Monaeses ut famam sui praeiret, non ideo nescium aut incautum Tigranen offendit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장1)
an melius hibernavisse in extrema Cappadocia, raptim erectis tuguriis, quam in sede regni modo retenti?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 6장5)
repressaque in praesens exitiabilis superstitio rursum erumpebat, non modo per Iudaeam, originem eius mali, sed per urbem etiam quo cuncta undique atrocia aut pudenda confluunt celebranturque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 44장7)
servitia perinde et ingenua plebes raptim extingui, inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident, dum deflent, saepe eodem rogo cremabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장6)
Agebatur huc illuc Galba vario turbae fluctuantis impulsu, completis undique basilicis ac templis, lugubri prospectu.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 40장1)
undique atroces nuntii, sinistra ex urbe fama;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 51장13)
undique populatio et caedes:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION