라틴어 문장 검색

aestatis eius principio qua haec agebantur, P. Scipio in Hispania cum hiemem totam reconciliandis barbarorum animis partim donis, partim remissione obsidum captivorumque absumpsisset, Edesco ad eum clarus inter duces Hispanos venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 266:1)
Scipio, cum fide solvendi pariter omnibus noxiis innoxiisque stipendii tum voltu ac sermone in omnes placato facile reconciliatis militum animis, priusquam castra ab Carthagine moveret, contione advocata multis verbis in perfidiam rebellantium regulorum invectus,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 468:1)
ita recuperato regno paterno Masinissa, quia sibi adversus Syphacem haud paulo maiorem restare dimicationem cernebat, optimum ratus cum fratre patruele gratiam reconciliare, missis qui et puero spem facerent, si in fidem Masinissae sese permisisset, futurum eum in eodem honore quo apud Galam Oezalces quondam fuisset,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 419:2)
inter haec ne Syphacis quidem reconciliandi curam ex animo miserat, si forte iam satias amoris in uxore ex multa copia eum cepisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 31:2)
Pythagoras cum ad cetera animo officioque ducis fungebatur, tum vero unus ne caperetur urbs causa fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 465:1)
omnes acclamarunt gratias se inter cetera etiam ob hoc agere, quod admoniti essent ut tam pio, tam necessario officio fungerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 570:1)
non movit modo talis oratio regem, sed etiam reconciliavit Hannibali.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 214:1)
quo enim umquam imperatoris functum officio esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 570:1)
atque eo quoque functi officio, tum demum Rhodum rediere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 356:2)
cum Achaeorum maxime gente reconciliandae gratiae viam quaerebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 260:2)
fessi deinde et Romam utraque pars miserunt legatos et inter se ipsi de reconcilianda concordia agebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 303:1)
functus necessario mihi officio, et quodam modo liberata atque exonerata fide mea, quid ultra facere possum quam uti deos deasque precer ut vos et vestrae rei publicae et nobis sociis atque amicis, qui ex vobis pendemus, consulatis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 145:1)
si pergerent Romani contra foedus movere bellum, tum omni gratia, ope nitendum fore Rhodiis ut reconcilient pacem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 484:3)
fallaci dein colloquio per speciem reconciliandae pacis extractam hiemem, ut tempus ad comparandum haberent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 559:1)
sed saepe alias bonis in rebus utriusque populi se gratorum fideliumque socium muneribus functos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 72:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION