라틴어 문장 검색

quinque et triginta stipendia in re publica fecerat, domi militiaeque clarus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 75장2)
manentibus honorata militia, digredientibus spolia Romanorum offerebantur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 17장5)
longa atque inrita militia fessis patriae atque otii cupidinem esse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장3)
illi veteres militiae in cuneos congregantur, densi undique et frontem tergaque ac latus tuti;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장8)
auxilia e Gallia, quis nec amor neque odium in partis, militia sine adfectu, hortantibus praefectis statim a Vitellio desciscunt:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 31장4)
vos autem Treviri ceteraeque servientium animae, quod praemium effusi totiens sanguinis expectatis nisi ingratam militiam, immortalia tributa, virgas, securis et dominorum ingenia?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장6)
ipsi, ut est vulgus sine rectore praeceps pavidum so- cors, adventante Civile raptis temere armis ac statim omissis, in fugam vertuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 37장2)
praetorianam militiam repetebant a Vitellio dimissi, pro Vespasiano congregati;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장2)
spernunt oblatos agros, militiam et stipendia orant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 46장16)
nec relinquenda urbs sine rectore;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 68장2)
Eiusdem anni principio Caesar Titus, perdomandae Iudaeae delectus a patre et privatis utriusque rebus militia clarus, maiore tum vi famaque agebat, certantibus provinciarum et exercituum studiis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 1장1)
ne tum quidem Romana classis pugnae adfuit, et iussum erat, sed obstitit formido et remiges per alia militiae munia dispersi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 21장9)
reliqua militia secundiore fama fuit et a Thermo in expugnatione Mytilenarum corona ciuica donatus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 2장 1:4)
crebro commemorans Pompei felicitatem, cui praecipua militiae laus de tam inbelli genere hostium contigisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 35장 2:2)
Liberis senatorum, quo celerius rei p. assuescerent, protinus uirili toga latum clauum induere et curiae interesse permisit militiamque auspicantibus non tribunatum modo legionum, sed et praefecturas alarum dedit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 38장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION