라틴어 문장 검색

Ergo non dabit poenas, qui tot civilibus bellis frustra petitum caput, tot navalibus, tot pedestribus proeliis incolume, postquam terra marique pax parata est, non occidere constituat, sed immolare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 54:4)
perdidit enim vitam, qui debet, et, quisquis ex alto ad inimici pedes abiectus alienam de capite regnoque sententiam expectavit, in servatoris sui gloriam vivit plusque eius nomini confert incolumis, quam si ex oculis ablatus esset.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 127:3)
aliquem invidia criminis manifeste laborantem iubebit incolumem esse, quia deceptus est, quia per vinum lapsus ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 31:5)
ea in erepto filio desiderare, quae in incolumi numquam ad te pertinere duxisti.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 102:8)
Eundem iam reducem et in republica florentem tam fortiter amisit quam secuta est, nec quisquam lacrimas eius post elatum filium notavit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 115:2)
Hoc incolumi salvi tibi sunt tui, nihil perdidisti;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 40:2)
vidit Aegyptium carnificem et sacrosanctum victoribus corpus satelliti praestitit, etiam si incolumis fuisset, paenitentiam salutis acturus :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 119:7)
solus et senior et hostilia circa me omnia videns tamen integrum incolumemque esse censum meum profiteor.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 31:2)
Non aliquando in ira quoque et dimittunt incolumes intactosque quos oderunt et a nocendo abstinent ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 50:1)
quos Philippus conticiscere iussit et Thersitam illum salvum incolumemque dimittere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 140:2)
natos reversus videat incolumes precor manuque fortis redeat, inveni diem, invisa quo nos Herculis virtus iuvet.
(세네카, Hercules Furens 1:55)
finis alterius mali gradus est futuri, protinus reduci novus paratur hostis;
(세네카, Hercules Furens 3:3)
pacem reduci velle victori expedit, victo necesse est.
(세네카, Hercules Furens 5:21)
vota quae superis tuli, cessere captae, paelici felix fui, illi meas audistis, o superi, preces, incolumis illi remeat.
(세네카, Hercules Oetaeus 5:10)
una inter omnes terra quas matres gerit votis peperci, nil ego a superis peti incolume nato:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION