라틴어 문장 검색

Sed et machina fabricanda est, qua clausa iumenta bovesque curentur, ut et propior 5 accessus ad pecudem medentibus sit, nec in ipsa curatione quadrupes reluctando remedia respuat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 19장 1:1)
Atque in id fere quod dixi tempus, naturalia congruunt desideria, quoniam satietate verni pabuli pecudes exhilaratae lasciviunt in venerem, quam si aut femina recusat, aut non appetit taurus, eadem ratione, qua fastidientibus equis mox praecipiemus, elicitur cupiditas odore genitalium admoto naribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 2:2)
Quod si tamen aut partu aut abortu equa laboravit, remedio erit felicula trita, et aqua tepida permixta ac data per cornu.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 11:3)
Lassitudini quies remedio est, ita ut in fauces oleum vel adeps vino mixta infundatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 3:4)
Si urinam non facit, eadem fere remedia sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 4:1)
Haec eadem remedia adhibentur, si urina genitalia deusserit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 4:4)
Sed si iam inveteraverit, vehementioribus opus est remediis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 32장 2:2)
Eius remedium est genus seminis quod git 7 appellatur, cuius duo cyathi triti diluuntur olei cyathis tribus et vini sextario, atque ita faucibus infunduntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 34장 1:2)
Interdum etiam, quamvis materno lacte sit educatus, potest a tenero conversatus equis familiariter earum consuetudinem appetere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 8:6)
propria tamen quaedam vitia non omittam, quorum remedia subscripsi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 1:2)
Quia 4 cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadrupedum, paucae parvaeque morborum et remediorum differentiae possunt inveniri;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 1:3)
Si aegrotat universum pecus, ut et ante praecepimus, et nunc, quia remur esse maxime salutare, iterum adseveramus, in hoc casu, quod est remedium praesentissimum, pabula mutemus et aquationes, totiusque regionis alium quaeramus statum caeli, curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis invasit, ut opaca rura:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 2:1)
quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:2)
Sunt autem complura medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quoniam nonnullis regionibus quaedam reperirinequeunt, ut ex pluribus aliquod inventum remedio sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 7:1)
Eidem remedio est amurca duabus partibus decocta:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION