라틴어 문장 검색

Omnia undique replet, neque facile evanescit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LI. [ = English LIII] DE LAUDE 1:9)
Quod cum fecisset, sic nexus ouansque preisset, Vas id paulatim saxis replet emula statim, Sicque tegit limo, prope iam maris ut sit in imo.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:8)
Post eum restauravit Nehemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulcra David et usque ad piscinam, quae repleta est, et usque ad domum Fortium.
(불가타 성경, 느헤미야기, 3장16)
Qui cum reversus esset de horto et intrasset convivii locum, repperit Aman super lectulum corruisse, in quo iacebat Esther, et ait: " Etiam reginam vult opprimere, me praesente, in domo mea? ". Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem eius.
(불가타 성경, 에스테르기, 7장8)
Qui timent Dominum, inquirent quae beneplacita sunt ei; et, qui diligunt eum, replebuntur lege ipsius.
(불가타 성경, 집회서, 2장19)
Reple Sion maiestate tua et gloria tua templum tuum.
(불가타 성경, 집회서, 36장16)
Exaltantes eum replemini virtute; ne laboretis, non enim pervenietis usquam.
(불가타 성경, 집회서, 43장34)
Idcirco convertar et sumam frumentum meum in tempore suo et vinum meum in tempore suo; et auferam lanam meam et linum meum, quae operiebant pudenda eius,
(불가타 성경, 호세아서, 2장11)
Et disperdentur excelsa impietatis, peccatum Israel; spina et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus: " Operite nos! " et collibus: " Cadite super nos! ".
(불가타 성경, 호세아서, 10장8)
Et respondit Dominus et dixit populo suo: " Ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum, et replebimini eis; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
(불가타 성경, 요엘서, 2장19)
et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum.
(불가타 성경, 요나서, 3장8)
Et confundentur videntes, et confundentur divini, et operient labia sua omnes, quia non est responsum Dei.
(불가타 성경, 미카서, 3장7)
Verumtamen ego repletus sum fortitudine spiritus Domini, iudicio et virtute, ut annuntiem Iacob scelus suum et Israel peccatum suum.
(불가타 성경, 미카서, 3장8)
Quia divites eius repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.
(불가타 성경, 미카서, 6장12)
Et aspiciet inimica mea et operietur confusione, quae dicit ad me: " Ubi est Dominus Deus tuus? ". Oculi mei videbunt in eam; nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.
(불가타 성경, 미카서, 7장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION