라틴어 문장 검색

equidem repugnantes eos patrono et nihil vultu commotos et intempestive renidentes et facto aliquo vel ipso vultu risum etiam moventes saepe vidi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 56:1)
cum videatur autem res levis et quae ab scurris, mimis, insipientibus denique saepe moveatur, tamen habet vim nescio an imperiosissimam et cui repugnari minime potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 117:2)
proinde genere, specie, propriis, differentibus, iugatis, adiunctis, consequentibus, antecedentibus, repugnantibus, causis, effectis, comparatione parium, maiorum, minorum similis materia praebetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 175:3)
multo scilicet magis res, prout ponuntur, congruunt aut repugnant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 127:2)
huc pertinebunt probationes, quas Cicero dicit proprias esse finitionis, ex antecedentibus, consequentibus, adiunctis, repugnantibus, causis, effectis, similibus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 156:4)
itaque in toto artis huiusce tractatu difficilius est iudicare quid doceas quam, cum iudicaris, docere, praecipueque in duabus his partibus perquam sunt pauca, circa quae si is qui instituitur non repugnaverit, pronum ad cetera habiturus est cursum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 7:1)
nam quaedam sunt imitabilia, quibus aut infirmitas naturae non sufficiat aut diversitas repugnet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 152:2)
verum incommodis repugnandum et hic faciendus usus, ut omnia quae impedient vincat intentio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 190:2)
quapropter ne illis quidem nimiunn repugno, qui dandum putant nonnihil etiam atque auribus nitidius atque adfectius . non ad priores Catone Gracchisque, sed ne ad hos ipsos oratorem adligandum puto.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 211:1)
longam enim facit operam quod repugnamus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 259:2)
Sed consul, ubi ea res bene evenit, ad alia oppida pergit, pauca repugnantibus Numidis capit, plura deserta propter Capsensium miserias igni corrumpit:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 92장6)
est aliquid, etiam si non repugnare, subsistere nec instare fortunae ferenti.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 4:10)
Quemadmodum in nave, quae sentinam trahit, uni rimae aut alteri obsistitur, ubi plurimis locis laxari coepit et cedere, succurri non potest navigio dehiscenti;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 2:1)
Quicquid necesse futurum est repugnanti, volenti necessitas non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 61 3:1)
Quod si est, rationi repugnat, ex qua virtutes sunt, et veritati, quae sine ratione non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 22:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION