라틴어 문장 검색

hi sunt, quos si petas etiam nullo adversante beneficium, piget promittere pudet negare paenitet praestitisse.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Thaumasto suo salutem 2:2)
Fama, inquam, quae de laudibus tuis cum canat multa, plus reticet.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius domino papae Nunechio salutem. 2:2)
unde illa verba saliaria vel Sibyllina vel Sabinis abusque Curibus accita, quae magistris plerumque reticentibus promptius fetialis aliquis aut flamen aut veternosus legalium quaestionum aenigmatista patefecerit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 4:2)
porro autem si me garrire compulso ipse reticere perseveraveris, te quoque silentii nostri talione ad vicem plecti non periniurium est.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 4:1)
paenituit vidisse deam.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, arbor Atedii Melioris10)
"quis funera Cadmi nesciat et totiens excitam a sedibus imis Eumenidum bellasse aciem, mala gaudia matrum erroresque feros nemorum et reticenda deorum crimina?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권76)
iam pudet incepti, iam paenitet, ac velut ille fluctibus Ioniis Calabrae datus arbiter alno - nec rudis undarum, portus sed linquere amicos purior Olenii frustra gradus impulit astri - , cum fragor hiberni subitus Iovis, omnia mundi claustra tonant multusque polos inclinat Orion, ipse quidem malit terras pugnatque reverti, fert ingens a puppe notus, tunc arte relicta ingemit et caecas sequitur iam nescius undas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권14)
necdum compositas belli in certamina Thebas, concussus visis, quamquam ore et pectore marcet, aeraque tympanaque et biforem reticere tumultum imperat, attonitas qui circum plurimus aures, atque ita:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권301)
Trinacria qualis ora repercussum Libyco mare sumit ab aestu, mox plenum Phoebo vatem et celerare iubentem nunc humilis genua amplectens, nunc ora canentis nequiquam reticere rogat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권278)
Saepius locutum, numquam me tacuisse paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S4)
Ad paenitendum properat cito qui iudicat.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 032)
Cave quicquam incipias, quod paeniteat postea.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 111)
Gravis animi poena est, quem post facti paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 196)
Heu quam multa paenitenda incurrunt vivendo diu!
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 212)
Imprudens peccat, quem post facti paenitet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 271)

SEARCH

MENU NAVIGATION