라틴어 문장 검색

illa enim quae scripta sunt reticent animum, non sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 162:2)
neque reticere, quae audierat, neque suamet ipse scelera occultare, prorsus neque dicere neque facere quicquam pensi habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장3)
Ceteri nihil suspicantes dant, Cassius semet eo brevi venturum pollicetur ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 44장4)
sin reticeat, non sociis saluti fore, sed se suasque spes corrupturum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장7)
Sed in maximo vestro beneficio cum omnibus locis meque vosque maledictis lacerent, non placuit reticere, ne quis modestiam in conscientiam duceret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장46)
Nam quidam fallere docuerunt, dum timent falli, et illi ius peccandi suspicando fecerunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 3 3:4)
Hic illum, quantum suspicor, etiam cum se confirmaverit et omnibus vitiis exuerit, sapientem quoque sequetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 1:5)
Dum me illi paro, tu interim, qui potes, qui intellegis, unde quo evaseris, et ex eo suspicans, quousque sis evasurus, compone mores tuos, attolle animum, adversus formidata consiste.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 9:1)
Propera ergo, Lucili carissime, et cogita quantum additurus celeritati fueris, si a tergo hostis instaret, si equitem adventare suspicareris ac fugientium premere vestigia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 3:1)
Unusquisque aut quia timidus erat, id illi suadebat, quod sibi suasisset, aut quia adulator et blandus, id consilium dabat, quod deliberanti gratius fore suspicabatur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:3)
Quis oculis glorietur, qui suspicetur diem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 11:4)
Aliquando dormisse me scio, aliquando suspicor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 6:6)
Seneca Lucilio suo salutem In ipsa Scipionis Africani villa iacens haec tibi scribo adoratis manibus eius et ara, quam sepulchrum esse tanti viri suspicor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 861)
An Vlixem illum esse, quem videbat, antequam sciret, suspicata sit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 8:2)
Quantum suspicor, ne rapta quidem es.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION