라틴어 문장 검색

Atque adeo quasi praefatus haec ad sugillandam odii erga nos publici iniquitatem, iam de causa innocentiae consistam, nec tantum refutabo quae nobis obiciuntur, sed etiam in ipsos retorquebo qui obiciunt, ut ex hoc quoque sciant homines in Christianis non esse quae in se nesciunt esse, simul uti erubescant accusantes non dico pessimi optimos, sed iam, ut volunt, conpares suos.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 1:1)
Admittite prius dispositiones eius, et non retorquebitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 41장 2:2)
Inde igitur philosophi sitim ingenii sui ligaverunt, ut quae de nostris habent, ea nos conparent illis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 1:4)
Et cum caro delectare sine animo nequeat, ipse tamen animus carnis uoluptatibus reluctans, in delectatione carnali aliquo modo ligatur inuitus, ut ei ex ratione contradicat, ne consentiat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:19)
Ecce quondam tumidus, iam substratus sanctorum pedibus seruit oceanus, eiusque barbaros motus, quos terreni principes edomare ferro nequiuerant, hos pro diuina formidine sacerdotum ora simplicibus uerbis ligant, et qui cateruas pugnantium infidelis nequaquam metueret, iam nunc fidelis humilium linguas timet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. I. 4:11)
Quo dicto statim mutati ab urbe uenti in eos, qui accenderant, flammarum incendia retorserunt, ita ut aliquot laesi, omnes territi, inpugnare ultra urbem cessarent, quam diuinitus iuuari cognouerant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XVI. 1:6)
nec mora, gressum retorquens ipsa me, qua uenimus, uia reduxit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:11)
Sit modo casta, doce, quamvis non vitta ligatos Impediat crines nec stola longa pedes.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 641)
Tarbella Pyrene Testis et Oceani litora Santonici, Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garunna, Carnutis et flavi caerula lympha Liger.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 76)
aversos retorsit pro 'retorsit et avertit'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 4851)
Nos ergo liget unus amor, liget una uoluntas, Vnum uelle liget, liget unum nolle sorores.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:16)
"Et quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in celis;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 8:3)
et tamen delectatione ligatus sit, sed ligatum se uehementer ingemiscat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 10:20)
sed huic expositioni illud occurrit, unde iste ligatus fuerit, quia eum Troiani non ligarunt;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1349)
demissa ab laeva pantherae terga retorquens a sinistro humero pellem demissam habuit, quam retorquens et in dexteram revocans partem se amiciebat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4601)

SEARCH

MENU NAVIGATION