라틴어 문장 검색

nam si riderentur, esset id ipsum Atticorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 2:3)
Tum ridens Scaevola 'non luctabor tecum,' inquit 'Crasse, amplius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 74:1)
'Potes igitur,' inquit Crassus 'ut alia omittam innumerabilia et immensa et ad ipsum tuum ius civile veniam, oratores putare eos, quos multas horas exspectavit, cum in campum properaret, et ridens et stomachans P. Scaevola, cum Hypsaeus maxima voce, plurimis verbis a M. Crasso praetore contenderet, ut ei, quem defendebat, causa cadere liceret, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 166:1)
Verum ut aliquando ad causas deducamus illum, quem constituimus, et eas quidem, in quibus plusculum negoti est, iudiciorum atque litium - riserit aliquis fortasse hoc praeceptum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 99:1)
Suavis autem est et vehementer saepe utilis iocus et facetiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 216:2)
sed qui eius rei rationem quandam conati sunt artemque tradere, sic insulsi exstiterunt, ut nihil aliud eorum nisi ipsa insulsitas rideatur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 217:5)
Nam haec perpetua contra Scaevolam Curiana defensio tota redundavit hilaritate quadam et ioco;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 221:1)
haberi enim dixisti rationem oportere hominum, rei, temporis, ne quid iocus de gravitate decerperet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 229:2)
haec enim ridentur vel sola vel maxime, quae notant et designant turpitudinem aliquam non turpiter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:2)
vel quod ipsum oratorem politum esse hominem significat, quod eruditum, quod urbanum, maxime quod tristitiam ac severitatem mitigat et relaxat odiosasque res saepe, quas argumentis dilui non facile est, ioco risuque dissolvit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:7)
Nam nec insignis improbitas et scelere iuncta nec rursus miseria insignis agitata ridetur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 237:2)
eaque belle agitata ridentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 238:4)
in quo non modo illud praecipitur, ne quid insulse, sed etiam, si quid perridicule possis, vitandum est oratori utrumque, ne aut scurrilis iocus sit aut mimicus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 239:3)
Quid aliud fuit, in quo contio rideret, nisi illa vultus et vocis imitatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:3)
vero cum dixit et extento bracchio paulum etiam de gestu addidit, vehementius risimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 242:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION