라틴어 문장 검색

moveat ille mihi risum, ego fortasse illi lacrimas movebo, aut si ridere perseverabit, gaudebo tamquam in malis, quod illi genus insaniae hilare contigerit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 29 7:3)
Inprobum risus, insanum vultus habitusque demonstrat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 12:5)
iam istam frontem ad risum quaelibet fortuita res transferet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 3:4)
Inventus est, qui flammis inponeret manum, cuius risum non interrumperet tortor, qui in funere liberorum lacrimam non mitteret, qui morti non trepidus occurreret.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 20:2)
Non vincetur dolor ratione, qui victus est risu ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 18:8)
Non vis severius loqui nec moritura risum movere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 9:8)
Ubi vero, quidquid mihi debui, redditum est, ubi stabilita mens scit nihil interesse inter diem et saeculum, quicquid deinceps dierum rerumque venturum est, ex alto prospicit et cum multo risu seriem temporum cogitat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 9:4)
Multa per noctem habita terrori dies vertit ad risum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 24:4)
Eo usque res exegit, ut risum tenere non possis:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 20:8)
" Dissilio risu, cum mihi propono soloecismum animal esse et barbarismum et synlogismum et aptas illis facies tamquam pictor adsigno.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 26:2)
somnus languorque ac somno et languore turpior malarum rerum industria inuasit animos, cantandi saltandique obscena studia effeminatos tenent, capillum frangere et ad muliebres blanditias extenuare uocem, mollitia corporis certare cum feminis et immundissimis se expolire munditiis nostrorum adolescentium specimen est.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 8:2)
Excipitur meretricium osculis, docetur blanditias et in omnem motum confingitur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Sacerdos casta e castis, pura e puris sit. Quaedam uirgo a piratis capta ueniit;, empta a lenone et prostituta est. uenientes ad se exorabat stipem. militem qui ad se uenerat, cum exorare non posset, conluctantem et uim inferentem occidit. accusata et abso 5:8)
Ingens risus omnium secutus est.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 9:4)
Vsque eo ingenia in scolasticis exercitationibus delicate nutriuntur, ut clamorem, silentium, risum, caelum denique pati nesciant.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 4:1)
"in quas potes te compone blanditias;"
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est; cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. uictis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satisfaciam ? ille respondit: morere. suspen 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION