라틴어 문장 검색

eos vivos comburi cineremque eorum deici in Tiberim haruspices iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 420:1)
placatis diis nunc votis rite solvendis nunc prodigiis expiandis, in provinciam proficiscitur consul, atque inde Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 424:1)
Samum postquam ventum est, accepta ab Livio classe et sacrificio, ut adsolet, rite facto Aemilius consilium advocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 159:1)
postularem ut diis immortalibus honos haberetur et ipse triumphans in Capitolium ascenderem, unde votis rite nuncupatis profectus sum, negaretis hoc mihi cum diis immortalibus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 616:1)
quibus ita inter publicum sollemne sponsalibus rite factis cum se domum recepisset, Scipionem Aemiliae uxori dixisse filiam se minorem despondisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 729:1)
hac vos religione innumerabilia decreta pontificum, senatus consulta, haruspicum denique responsa liberant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 174:2)
itaque in prodigium versa ea tempestas, procurarique haruspices iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 13:2)
sacrificiis rite perfectis provincias sortiti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 102:1)
in Crustumino diem unum in ipso loco supplicatio fuit, et in Campania bos alenda publice data, Syracusanumque prodigium expiatum editis ab haruspicibus dis, quibus supplicaretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 146:1)
pecora in fanis trucidant verius passim quam rite sacrificant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 198:3)
patres et ad haruspices referri et decemviros adire libros iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 206:1)
haruspices in bonum versurum id prodigium, prolationemque finium et interitum perduellium portendi responderunt, quod ex hostibus spolia fuissent ea rostra, quae tempestas disiecisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 208:2)
consulibus designatis imperavit senatus ut qua die magistratum inissent, hostiis maioribus rite mactatis precarentur ut quod bellum populus Romanus in animo haberet gerere ut id prosperum eveniret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 292:1)
consules, quo die magistratum inierunt, ex senatus consulto cum circa omnia fana, in quibus lectisternium maiorem partem anni esse solet, maioribus hostiis immolassent, inde preces suas acceptas ab diis immortalibus ominati, senatui rite sacrificatum precationemque de bello factam renuntiarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 320:1)
haruspices ita responderunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 320:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION